CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Scarus.

1. Scarus, litoralis piscis, saxatilium longe delicatissimus Galeno, cautibus asperis atque herbosis scopulis gaudet: nullus in Propontide, Ponto et Hellesponto, in Creta plurimus: quem paululum exassant, deinde sale inspergunt, ut diutius incorruptus servari possit. Habet utrinque appendices transversas atque eminentes ad caudæ latera, quas in nullo præterea pisce unquam conspexi. Corpus Scari ex livido rubet ut mulus. Squamis contegitur latis et translucidis. Caudam et pinnas habet obtusas ut corvus: branchias duplices, utrinque quaternas. Vulgus Creticum in hodiernum diem antiquam appellationem retinuit. Phycidem marinam quodammodo refert: Siquidem planum non habet corpus, nec prorsus oblongum. Caput utrinque compressum ut mulus: dentibus est obtusis, quorum incisorii nostris sunt persimiles, quibus herbas quæ saxis inhærent, detruncat: rictum non valde magnum edit. Scari turmatim se conferunt ad pabulum, redeuntque distento stomacho. Phaseolos et pisa, ut Sardinæ betas, plurimum expetunt: unde Cretensium vulgus Phaseolis Scaro uotano nomen indiderunt, quorum folia nassis immissa, ad Scarorum piscationem mari submergunt: alioqui calamis et hamis vix deciperentur. Corporis Scari moles vix unquam major est, quam quæ polli {240} ce et indice comprehendi possit, neque raro est spitame longior. Mirum est Aristotelem Scarum protulisse carnivorum, quosdam etiam scripsisse Scaros nonnunquam marinis leporibus vesci, quamobrem iis non sine magna præcautione utendum esse (præsertim si recentes fuerint) eorumque interanea choleram excitare. Proinde Scarus unicam habet in tergore pinnam, tenuibus aculeis asperam: sub ventre autem quatuor, ad ventriculi custodiam, qui delicatis ac sapidioribus herbis refertus, a piscatoribus expeti solet. Cujus rei caussa ventriculum et hepar (quod alioqui prægrande illi natura fere absque ullo felle præbuit) una cum fæcibus, addito sale atque aceto, conterunt, pulmentum inde cibis idoneum conficientes. Insipidus enim est Scarus, nisi cum suis fæcibus edatur: Unde Epicharmum dixisse aiunt, ne deorum quidem cibis Scari fæces eiiciendas esse. Hoc autem edulio compotores Græci quaterni, interdum seni in lectulis sedentes post frequentes panis taleas intinctas, octonas plerunque vini maluatici amphoras epotant. Scarus (inquit Columella) totius Asiæ et Græciæ litoribus Sicilia tenus frequentissimus nunquam in Ligusticum, nec per Gallias enavit ad Ibericum mare: unde hoc etiam mirum fuit, Scaros e mari Carpathio aduectos Optatum, classis Claudii Tiberii Cæsaris præfectum, inter Hostiensem et Campaniæ oram, passim stravisse. Varro Scarum in piscinis dulcibus servari prodidit: Apud antiquos (inquit Plinius) nobilissimus habitus Acipenser: sed Scaro datur hodie principatus, ut qui sui generis cæteros suavitate præstet. Dicitur ruminare Scarus, atque ob hoc Ruminalis appellatus est.