CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Scarus.

1. Scarus, litoralis piscis, saxatilium longè delicatissimus Galeno, cautibus asperis atque herbosis scopulis gaudet: nullus in Propontide, Ponto & Hellesponto, in Creta plurimus: quem paululùm exassant, deinde sale inspergunt, ut diutius incorruptus seruari possit. Habet utrinque appendices transuersas atque eminentes ad caudæ latera, quas in nullo præterea pisce unquam conspexi. Corpus Scari ex liuido rubet ut mulus. Squamis contegitur latis & translucidis. Caudam & pinnas habet obtusas ut coruus: branchias duplices, utrinque quaternas. Vulgus Creticum in hodiernum diem antiquam appellationem retinuit. Phycidem marinam quodammodo refert: Siquidem planum non habet corpus, nec prorsus oblongum. Caput utrinque compressum ut mulus: dentibus est obtusis, quorum incisorii nostris sunt persimiles, quibus herbas quæ saxis inhærent, detruncat: rictum non valde magnum edit. Scari turmatim se conferunt ad pabulum, redeúntque distento stomacho. Phaseolos & pisa, ut Sardinæ betas, plurimùm expetunt: unde Cretensium vulgus Phaseolis Scaro uotano nomen indiderunt, quorum folia nassis immissa, ad Scarorum piscationem mari submergunt: alioqui calamis & hamis vix deciperentur. Corporis Scari moles vix unquam maior est, quàm quæ polli {240} ce & indice comprehendi possit, neque rarò est spitame longior. Mirum est Aristotelem Scarum protulisse carniuorum, quosdam etiam scripsisse Scaros nonnunquam marinis leporibus vesci, quamobrem iis non sine magna præcautione utendum esse (præsertim si recentes fuerint) eorúmque interanea choleram excitare. Proinde Scarus unicam habet in tergore pinnam, tenuibus aculeis asperam: sub ventre autem quatuor, ad ventriculi custodiam, qui delicatis ac sapidioribus herbis refertus, à piscatoribus expeti solet. Cuius rei caussa ventriculum & hepar (quod alioqui prægrande illi natura ferè absque ullo felle præbuit) unà cum fæcibus, addito sale atque aceto, conterunt, pulmentum inde cibis idoneum conficientes. Insipidus enim est Scarus, nisi cum suis fæcibus edatur: Unde Epicharmum dixisse aiunt, ne deorum quidem cibis Scari fæces eiiciendas esse. Hoc autem edulio compotores Græci quaterni, interdum seni in lectulis sedentes post frequentes panis taleas intinctas, octonas plerunque vini maluatici amphoras epotant. Scarus (inquit Columella) totius Asiæ & Græciæ litoribus Sicilia tenus frequentissimus nunquam in Ligusticum, nec per Gallias enauit ad Ibericum mare: unde hoc etiam mirum fuit, Scaros è mari Carpathio aduectos Optatum, classis Claudii Tiberii Cæsaris præfectum, inter Hostiensem & Campaniæ oram, passim strauisse. Varro Scarum in piscinis dulcibus seruari prodidit: Apud antiquos (inquit Plinius) nobilissimus habitus Acipenser: sed Scaro datur hodie principatus, ut qui sui generis cæteros suauitate præstet. Dicitur ruminare Scarus, atque ob hoc Ruminalis appellatus est.