Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Turdus.
1. Varia avium nomina piscibus indiderunt Græci pro colorum, quibus ipsas referrent, varieta {259} te, utque hoc pacto singulos rectius distinguere possent. Parum enim, aut fere nihil Turdus piscis a Turdo ave distat: de quo sic Oppianus,
Iulides et Percæ, Canni, Turdique virentes.
2. Et Ovidius,
Tum viridis squamis parvo saxatilis ore.
3. Sed est in vulgari Turdo magna hallucinatio: a qua tibi magnopere cavendum est. Neque enim Glaucus piscis (quem Massilienses falso Umbrinam, Veneti Turdum nominant) verus Turdus marinus dici debet. Undantes enim in tergore ac transversas lineas gerit, et corvum duabus, quas in tergore et circum sub mento gerit, pinnis refert. Sed qui inter Genuensium Lagionos peculiariter Turdus dicitur: certe is quidem merito Turdibus est, ex eo potissimum vocatus, quod cum ejus color ex rufo in melinum vergat, ad viridem tamen inclinet. Squamas habet tenues et frequentes, geminantibus in medio punctis nigris, rubris, et aliis per totum corpus distinctas: Pinnam in tergore continuam, mollem, et ut cardui folium laciniatam, nervis octo bene fultam: Caudam longiusculam et subrotundam. Os aspectu parvum: quod tamen dum aperit, grandem ostendit capacitatem. Lingua ei alba est. Maxillas habet dentium loco asperas atque horrentes. Primo aspectu Phycidem, hoc est tincam fluviatilem refert. Pinna quæ huic ab ano ad caudam protenditur, tribus aculeis obfirmata est. Quæ autem sub ventre sunt, forti utrinque aculeo rigent. Locustas, Garides, Sparos, Crangines, Sargos adhuc parvos venatur. Stomachum habet figura oblongum, per ventrem extensum, pylorum permultis apophysibus obsessum: intestina nodis distincta, et ter ut tuba quædam revoluta. Carne constat molli et laxa, alias tamen sapida. Hepatis lobos habet utrinque æqualiter dispositos. Plinio medico lib. 5. cap. 13, Cyclas appellari mihi visus est, quem ait pleureticis maxime conuenire. Est enim piscis molli carne et naturam fumidus et digestibilis, inquit, quem et Ptisanam marinam vocant. {260}