CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Turdus.

1. Varia auium nomina piscibus indiderunt Græci pro colorum, quibus ipsas referrent, varieta {259} te, útque hoc pacto singulos rectius distinguere possent. Parum enim, aut ferè nihil Turdus piscis à Turdo aue distat: de quo sic Oppianus,
Iulides & Percæ, Canni, Turdíque virentes.
2. Et Ouidius,
Tum viridis squamis paruo saxatilis ore.
3. Sed est in vulgari Turdo magna hallucinatio: à qua tibi magnopere cauendum est. Neque enim Glaucus piscis (quem Massilienses falsò Umbrinam, Veneti Turdum nominant) verus Turdus marinus dici debet. Undantes enim in tergore ac transuersas lineas gerit, & coruum duabus, quas in tergore & circum sub mento gerit, pinnis refert. Sed qui inter Genuensium Lagionos peculiariter Turdus dicitur: certè is quidem meritò Turdibus est, ex eo potissimùm vocatus, quod cùm eius color ex rufo in melinum vergat, ad viridem tamen inclinet. Squamas habet tenues & frequentes, geminantibus in medio punctis nigris, rubris, & aliis per totum corpus distinctas: Pinnam in tergore continuam, mollem, & ut cardui folium laciniatam, neruis octo bene fultam: Caudam longiusculam & subrotundam. Os aspectu paruum: quod tamen dum aperit, grandem ostendit capacitatem. Lingua ei alba est. Maxillas habet dentium loco asperas atque horrentes. Primo aspectu Phycidem, hoc est tincam fluuiatilem refert. Pinna quæ huic ab ano ad caudam protenditur, tribus aculeis obfirmata est. Quæ autem sub ventre sunt, forti utrinque aculeo rigent. Locustas, Garides, Sparos, Crangines, Sargos adhuc paruos venatur. Stomachum habet figura oblongum, per ventrem extensum, pylorum permultis apophysibus obsessum: intestina nodis distincta, & ter ut tuba quædam reuoluta. Carne constat molli & laxa, aliàs tamen sapida. Hepatis lobos habet utrinque æqualiter dispositos. Plinio medico lib. 5. cap. 13, Cyclas appellari mihi visus est, quem ait pleureticis maximè conuenire. Est enim piscis molli carne & naturam fumidus & digestibilis, inquit, quem & Ptisanam marinam vocant. {260}
Κίχλα Græcis, Turdus Latinis.