Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Merula.
1. Vulgaris Merulæ (quæ Græcis κόσσυφος dicitur) nomenclatura multo constantior, quam Turdi esse videtur. Nam piscatores maris Ligustici, Adriatici, et nostri quoque, hoc est Mediterranei, ad {261} unum, Merulam agnoscunt, quam cum Phycidibus etiam confundunt. Romani tamen inter cæteros unum sibi constituerunt piscem, quem proprio nomine Merlo nominarunt, sæpe etiam Canarellas, Canadellas et Phycides Merulæ nomine vocant. Oppianus,
Uxores Sargi multas et Merulus ardensDucunt.
2. Merulam Itali æque atque Phycidem Tincam marinam vocant: unicum non servat colorem. Latiores habet, quam Turdus, squamas, pinnam in tergore multis stipatam aristis. Quæ autem illi sunt ad latera et sub ventre, hæ aculeo muniuntur, ut Turdus: Caudam non habet bifurcam. Cæterum hoc unum mihi in Merulæ anatome dignum occurrit: quod cum hepar habeat album in duos grandes lobos partitum: fel tamen exerit tenui vasculo inclusum, et revolutionibus duplicatum, cujus longitudo est sesquipedalis, quod nusquam nisi in hoc pisce observavi. Quanquam Aristoteles Hamiam recenseat vesiculam fellis habere, suo intestino pari processu annexam: sæpe etiam replicatam, reductamque aliquatenibus. Proinde Merula vertebras dorsi habet valde crassas. Plinius medicus piscem aspratilem vocat. Idem, Dandi sunt (inquit) pisces Merulæ, Turdi aut Scorpiones epilepticis. Idem de diæta distemperantiæ hepatis, Merulam, Cossyphum et Ceredam offerendos esse iis, qui hepate sunt calidiore, recenset: sed ego eum pro Cossypho Turdum puto intellexisse, alioqui Merula et Cossyphus idem sunt. Ovidius,
Auratis Muræna notis, merulæque virentes.{262}