Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Merula.
1. Vulgaris Merulæ (quæ Græcis κόσσυφος dicitur) nomenclatura multò constantior, quàm Turdi esse videtur. Nam piscatores maris Ligustici, Adriatici, & nostri quoque, hoc est Mediterranei, ad {261} unum, Merulam agnoscunt, quam cum Phycidibus etiam confundunt. Romani tamen inter cæteros unum sibi constituerunt piscem, quem proprio nomine Merlo nominarunt, sæpe etiam Canarellas, Canadellas & Phycides Merulæ nomine vocant. Oppianus,
Uxores Sargi multas & Merulus ardensDucunt.
2. Merulam Itali æquè atque Phycidem Tincam marinam vocant: unicum non seruat colorem. Latiores habet, quàm Turdus, squamas, pinnam in tergore multis stipatam aristis. Quæ autem illi sunt ad latera & sub ventre, hæ aculeo muniuntur, ut Turdus: Caudam non habet bifurcam. Cæterum hoc unum mihi in Merulæ anatome dignum occurrit: quòd cùm hepar habeat album in duos grandes lobos partitum: fel tamen exerit tenui vasculo inclusum, & reuolutionibus duplicatum, cuius longitudo est sesquipedalis, quod nusquam nisi in hoc pisce obseruaui. Quanquam Aristoteles Hamiam recenseat vesiculam fellis habere, suo intestino pari processu annexam: sæpe etiam replicatam, reductámque aliquatenibus. Proinde Merula vertebras dorsi habet valde crassas. Plinius medicus piscem aspratilem vocat. Idem, Dandi sunt (inquit) pisces Merulæ, Turdi aut Scorpiones epilepticis. Idem de diæta distemperantiæ hepatis, Merulam, Cossyphum & Ceredam offerendos esse iis, qui hepate sunt calidiore, recenset: sed ego eum pro Cossypho Turdum puto intellexisse, alioqui Merula & Cossyphus idem sunt. Ouidius,
Auratis Muræna notis, merulǽque virentes.{262}