Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Cynedus.
1. Cynedus a caninis dentibus, Aristoteli ἀλφηστὴς et ἀλφηστικὸς, fulvi aut rutuli coloris piscis nominatur, qui etiam Massiliensibus Un Sanut. Saxatilis est, cujus color, ut reliquis saxatilibus, evariat. Peculiaribus quoque notis ab aliis distinguitur. Ut plurimum enim totus lutei sive cerei coloris est, quibusdam tamen sui corporis partibus admixtum rutilum colorem habens. Præterea squamas in gyrum crenatas gerit, quæ multa scabritie horrent. Nullus saxatilis tam firmos dentes habet, a quibus nomen ei inditum fuisse puto. Hos in maxillis ostendit bono ordine dispositos, oblongos et acutos, ut piscis dentes esse minime dixeris, sed alterius cujuspiam carnivori terrestris.