Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 12/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Cynedus.
1. Cynedus à caninis dentibus, Aristoteli ἀλφηστὴς & ἀλφηστικὸς, fului aut rutuli coloris piscis nominatur, qui etiam Massiliensibus Un Sanut. Saxatilis est, cuius color, ut reliquis saxatilibus, euariat. Peculiaribus quoque notis ab aliis distinguitur. Ut plurimùm enim totus lutei siue cerei coloris est, quibusdam tamen sui corporis partibus admixtum rutilum colorem habens. Præterea squamas in gyrum crenatas gerit, quæ multa scabritie horrent. Nullus saxatilis tam firmos dentes habet, à quibus nomen ei inditum fuisse puto. Hos in maxillis ostendit bono ordine dispositos, oblongos & acutos, ut piscis dentes esse minimè dixeris, sed alterius cuiuspiam carniuori terrestris.