Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Canadella.
1. Ligustico mari cognitissima Canadella, elegantem ac varium habet colorem, bona tamen ex parte purpureum: neque unquam ad eam magnitudinem extuberat, ad quam alii pisces saxatiles. Sachetum Veneti vocant, qui dum vivus capitur, spinosum quiddam e branchiis vibrat, quo manus contrectantium ferit. Labiis est magnis ut Cynedus, sed dentibus ab hoc et a Phycide longe dissimilibus: qorum quum anteriores acutos, et fere caninos habeat, posteriores tamen obtusos ostendit. Pinnam dorsi continuam, et (ut in Scorpione marino) crenatam: reliquas branchiarum pinnas utrinque luteas: qui color etsi ut in aliis saxatilibus ut plurimum evariet, eadem tamen corporis moles, eadem forma huic permanet. Squamas habet lituris viridibus, cinereis, rubris, et interdum castanei coloris variegatas, atque extremam branchiam (quæ illi ossea est) crenatam ut lupus. Rostro est acutiore quam Lambena: optimumque, ut reliqui pisces saxatiles, alimentum præbet. {265}