CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 06/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Canadella.

1. Ligustico mari cognitissima Canadella, elegantem ac varium habet colorem, bona tamen ex parte purpureum: neque unquam ad eam magnitudinem extuberat, ad quam alii pisces saxatiles. Sachetum Veneti vocant, qui dum viuus capitur, spinosum quiddam è branchiis vibrat, quo manus contrectantium ferit. Labiis est magnis ut Cynedus, sed dentibus ab hoc & à Phycide longè dissimilibus: qorum quum anteriores acutos, & ferè caninos habeat, posteriores tamen obtusos ostendit. Pinnam dorsi continuam, & (ut in Scorpione marino) crenatam: reliquas branchiarum pinnas utrinque luteas: qui color etsi ut in aliis saxatilibus ut plurimùm euariet, eadem tamen corporis moles, eadem forma huic permanet. Squamas habet lituris viridibus, cinereis, rubris, & interdum castanei coloris variegatas, atque extremam branchiam (quæ illi ossea est) crenatam ut lupus. Rostro est acutiore quàm Lambena: optimúmque, ut reliqui pisces saxatiles, alimentum præbet. {265}
Canadella Illyriis & Liguribus, Sacheto Venetis.