CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Hepatus sive Iecorinus.

1. Hepatis color ac magnitudo Hepato pisci nomen dedit Græcis ac Latinis. Vocatur etiam à colore rutilo & subobscuro λεϐιὰς. Vulgus Venetorum Sachetum, ut etiam Canadellam indifferenti nomine appellat: solo enim colore (qui paulò magis in Hepato fuscus est) inter se differunt. Eius dentes {266} obtusiores sunt quàm Phycidis, & pectinatim coëunt, ut in Cynedo: squamis integitur asperis, colore cum Phagro aut Erythrino simili. Calamis ut plurimùm decipi solet: rarò enim euerriculis capitur. Huic pisci Galenus carnem inter duritiem ac mollitiem mediocrem esse docet. Saxatilis est, ut Diocles prodidit, & in cauernis latitat in alto mari. Calculos in capite gerit ut Saxatiles omnes.
2. Sunt quædam deiectamenta marina algis adnata ac vegetantia, quæ aliquando Sagenis in piscationibus irretiuntur: tantam similitudinem cum cocto animalium Hepate habentia, ut omnino Hepatis lobum referant. Quæ si naribus admoueris, tetrum admodum fœtidúmque odorem percipies, imò ipsis spongiis recentibus fœtidiora comperiuntur.