CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Hepatus sive Jecorinus.

1. Hepatis color ac magnitudo Hepato pisci nomen dedit Græcis ac Latinis. Vocatur etiam a colore rutilo et subobscuro λεϐιὰς. Vulgus Venetorum Sachetum, ut etiam Canadellam indifferenti nomine appellat: solo enim colore (qui paulo magis in Hepato fuscus est) inter se differunt. Ejus dentes {266} obtusiores sunt quam Phycidis, et pectinatim coeunt, ut in Cynedo: squamis integitur asperis, colore cum Phagro aut Erythrino simili. Calamis ut plurimum decipi solet: raro enim everriculis capitur. Huic pisci Galenus carnem inter duritiem ac mollitiem mediocrem esse docet. Saxatilis est, ut Diocles prodidit, et in cavernis latitat in alto mari. Calculos in capite gerit ut Saxatiles omnes.
2. Sunt quædam dejectamenta marina algis adnata ac vegetantia, quæ aliquando Sagenis in piscationibus irretiuntur: tantam similitudinem cum cocto animalium Hepate habentia, ut omnino Hepatis lobum referant. Quæ si naribus admoveris, tetrum admodum fœtidumque odorem percipies, imo ipsis spongiis recentibus fœtidiora comperiuntur.