Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Castagnola, peculiaris Massiliensium pisciculus.
1. Castagnola à colore corticis castaneæ vulgo Genuensium, Massiliensium, & incolarum Portus Veneris dicta. Grandem pro sua magnitudine habet in tergore pinnam, caudam longam & bifurcam, pinnam utrinque ad branchias unam, & duas sub ventre. Squamis contegitur latis. Corporis figuram in Cyprini modum circinnatam habet. Branchias utrinque ternas, quarta dempta quæ clauiculæ ipsi corpori iungitur. Hepate est unius tantùm lobi, stomacho incumbentis, ut in Delphino diximus. Stomachum rotundum habet & duodenum, sine apophysibus inhærentem ieiuno: colon admodum gracile, ter tantùm cum aliis intestinis obuolutum. Vere & æstate copiosissimus capi solet: nihili tamen à piscatoribus fit: est enim popularis. {267}
Castagnola, vel Castaneus piscis.