Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Castagnola, peculiaris Massiliensium pisciculus.
1. Castagnola a colore corticis castaneæ vulgo Genuensium, Massiliensium, et incolarum Portus Veneris dicta. Grandem pro sua magnitudine habet in tergore pinnam, caudam longam et bifurcam, pinnam utrinque ad branchias unam, et duas sub ventre. Squamis contegitur latis. Corporis figuram in Cyprini modum circinnatam habet. Branchias utrinque ternas, quarta dempta quæ claviculæ ipsi corpori jungitur. Hepate est unius tantum lobi, stomacho incumbentis, ut in Delphino diximus. Stomachum rotundum habet et duodenum, sine apophysibus inhærentem jejuno: colon admodum gracile, ter tantum cum aliis intestinis obuolutum. Vere et æstate copiosissimus capi solet: nihili tamen a piscatoribus fit: est enim popularis. {267}
Castagnola, vel Castaneus piscis.