CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Channus.

1. Channum Græcis dictum volunt, quòd is piscis moriens, perpetuò hiet, ac rictum edat: unde etiam Latinis hiatula dicta, Massilienses, apud quos plurimus est, Serranos vel Serratanos vocant, Ge {268} nuenses Bolassos, incolæ Portus Veneris Barquetas. Tanta est huius piscis cum Orpho, Hepato & Perca marina (cum qua publicè diuendi solet) similitudo, ut piscem penè eundem esse credas: sed Percæ marinæ Channis sunt maiores, lineísque latis, transuersis ex rufo nigricantibus tergora distincta habent. Channi autem promiscuè transuersas & rectas lineas ferunt. Oppianus,
Phagrus Channi seducitur esca.
Concipiens Channæ gemino fraudata parente.
3. Græcorum vulgus Channo vocat. Piscem istum irretitum non capiunt, sed calamo fallunt ex hamo, & maximè si carcinis pro esca utantur: eos enim appetunt auidissimé. Channa calculos in capite gerit, ut Perca, Scorpio, Cephalus & Umbrina. Omnes porrò Channos oua ferre ac fœminas dici posse Aristoteles tertio de generatione animalium ait. Partim enim receptacula habent feminis genitalis, partim vuluas. Carnem habent mollem & tenellam, Perca tamen duriorem.