CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Channus.

1. Channum Græcis dictum volunt, quod is piscis moriens, perpetuo hiet, ac rictum edat: unde etiam Latinis hiatula dicta, Massilienses, apud quos plurimus est, Serranos vel Serratanos vocant, Ge {268} nuenses Bolassos, incolæ Portus Veneris Barquetas. Tanta est hujus piscis cum Orpho, Hepato et Perca marina (cum qua publice divendi solet) similitudo, ut piscem pene eundem esse credas: sed Percæ marinæ Channis sunt majores, lineisque latis, transversis ex rufo nigricantibus tergora distincta habent. Channi autem promiscue transversas et rectas lineas ferunt. Oppianus,
Phagrus Channi seducitur esca.
Concipiens Channæ gemino fraudata parente.
3. Græcorum vulgus Channo vocat. Piscem istum irretitum non capiunt, sed calamo fallunt ex hamo, et maxime si carcinis pro esca utantur: eos enim appetunt avidissime. Channa calculos in capite gerit, ut Perca, Scorpio, Cephalus et Umbrina. Omnes porro Channos ova ferre ac fœminas dici posse Aristoteles tertio de generatione animalium ait. Partim enim receptacula habent feminis genitalis, partim vulvas. Carnem habent mollem et tenellam, Perca tamen duriorem.