Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Perca marina.
1. Perca marina à fluuiatili non solùm corpore, sed etiam pinnis maximè differt. Marina enim continuam ac solam in tergore pinnam habet, cùm tamen fluuiatilis duas in dorso ferat. Simillima est Channæ, sed crassiori corporis compage constat. Nullam (quod sciam) ex Oceano usquam vidi: Massiliæ tamen frequentissima est. Ac, quod ad coloris utriusque Percæ dissidentiam attinet, hoc præcipuè animaduertendum est, marinam Percam ex colore veluti sanguineo nigricare: transuersas habere in lateribus zonas, latas, à dorso productas, & pinnam in tergore continuam. Cæterum nunquam maior, quàm fluuiatilis, excrescere consueuit. Dentes lupi modo paruos habet: squamis tegitur asperrimis: branchias habet utrinque quaternas, eásque duplices nouissima excepta. Viuax est {269} Callyonimi modo: linguam non habet manifestam, sed quatuor ossicula in faucibus aspera, quibus viuorum pisciculorum cibum (gulosa enim est ac carniuora) in stomachum demittit. Oppianus,
— piscator promptus in æquorDemittit Percas, & Niliacos coracinos.