Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Perca marina.
1. Perca marina a fluviatili non solum corpore, sed etiam pinnis maxime differt. Marina enim continuam ac solam in tergore pinnam habet, cum tamen fluviatilis duas in dorso ferat. Simillima est Channæ, sed crassiori corporis compage constat. Nullam (quod sciam) ex Oceano usquam vidi: Massiliæ tamen frequentissima est. Ac, quod ad coloris utriusque Percæ dissidentiam attinet, hoc præcipue animaduertendum est, marinam Percam ex colore veluti sanguineo nigricare: transversas habere in lateribus zonas, latas, a dorso productas, et pinnam in tergore continuam. Cæterum nunquam major, quam fluviatilis, excrescere consuevit. Dentes lupi modo parvos habet: squamis tegitur asperrimis: branchias habet utrinque quaternas, easque duplices novissima excepta. Vivax est {269} Callyonimi modo: linguam non habet manifestam, sed quatuor ossicula in faucibus aspera, quibus vivorum pisciculorum cibum (gulosa enim est ac carnivora) in stomachum demittit. Oppianus,
— piscator promptus in æquorDemittit Percas, et Niliacos coracinos.