Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Melanurus.
1. Melanurus a nigris in cauda maculis Græcis appellatus, Venetis Ochia, Genuensibus Oia, Mas {270} siliensibus Oblada, et circa Niceam Auguyata vel Oyata, ab oculorum magnitudine, in Oceano Gallico perraribus, in Adriatico ac Mediterraneo frequentissimus est. Sunt Massiliæ qui Oilladigam vocare malint. Vulgus Romanum ab insignibus oculis Ochiatam nominavit, ad discrimen Torpedinis oculatæ, quam Ochiatellam appellant. Piscis hic latitudine, longitudine et corporis circino cum Dentali, Sargo, Aurata et Sparo conuenit. Oppianus,
Haud facili parvus Melanurus fallitur arte.
2. Longe diversus est a Melandrino, de quo etiam paulo post: gerit enim Melanurus latas squamas, atque unicam in tergore pinnam, estque gregalis et saxatilis. Dentes habet robustos, colorem ut Sargus: branchias utrinque quatuor, aculeos in pinnis, quales Cantharo esse videmus. Crassitudine ac magnitudine est mediocri, neque amplius quam unam et sesquilibram vel duas ad summum pendet. Saxatilis est Melanurus (inquit Aristoteles) et prope litora in locis arenosis, alga pascitur, Coracino persimilis. Ovidius,