CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Melanurus.

1. Melanurus à nigris in cauda maculis Græcis appellatus, Venetis Ochia, Genuensibus Oia, Mas {270} siliensibus Oblada, & circa Niceam Auguyata vel Oyata, ab oculorum magnitudine, in Oceano Gallico perraribus, in Adriatico ac Mediterraneo frequentissimus est. Sunt Massiliæ qui Oilladigam vocare malint. Vulgus Romanum ab insignibus oculis Ochiatam nominauit, ad discrimen Torpedinis oculatæ, quam Ochiatellam appellant. Piscis hic latitudine, longitudine & corporis circino cum Dentali, Sargo, Aurata & Sparo conuenit. Oppianus,
Haud facili paruus Melanurus fallitur arte.
2. Longè diuersus est à Melandrino, de quo etiam paulò pòst: gerit enim Melanurus latas squamas, atque unicam in tergore pinnam, éstque gregalis & saxatilis. Dentes habet robustos, colorem ut Sargus: branchias utrinque quatuor, aculeos in pinnis, quales Cantharo esse videmus. Crassitudine ac magnitudine est mediocri, neque amplius quàm unam & sesquilibram vel duas ad summum pendet. Saxatilis est Melanurus (inquit Aristoteles) & prope litora in locis arenosis, alga pascitur, Coracino persimilis. Ouidius,
3. Quin laude insignis caudæ Melanurus, &c. {271}
Μελανούρος Græcis, Melanurus & Oculata Latinis, Ochia Venetis, Oia Genuensibus, Auguiata incolis Portus Veneris, Oblada & Oilladiga Massiliensibus. {272}