Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Sparus.
1. Tametsi Romæ Spari quotidie ex mari in forum piscarium adferantur, tamen piscatorum nemo piscem hunc Spari nomine agnoscit. Promiscue autem cum Auratis et Sargis divendi solet. Car {241} linotum vel Carlinum vocant: Genuenses magis ad primum etimum accedentes (ut et incolæ Portus Veneris) Sparlum dicunt. Spari autem a Sargis solo colore distinguuntur. Sparus enim ex auro refulget, ac lituram in cauda habet, ut Sargus: sed os habet multum dissimile. Proinde Sargus veluti circinnato dorso apparet, Sparus vero protenso, et capite ad Mormyrum accedente. Ambobus peritoneum nigricat, ut Salpæ: Sparo tamen magis albicat. Branchias ambo easdem habent, ut etiam dentes incisorios: sed caninos, ad latera, ut Dentalis. Sparus præterea girum est supra pupillam luteum habet: squamis contegitur latiusculis, quanquam eædem ambobus et eodem numero spinas et pinnam in tergore ferant. Sparus tres habet aculeos sub spina quæ est vicina ano. Cordis figura Sparo et Sargo eadem: triquetrum enim est, sed Sargo minus et paulo pallidius: lienem quoque Sparus habet rubrum, gracilem, oblongum, rectum, in dextro latere situm: Sargus vero subnigrum et fere circinnatum. Ambo marinos culices, pediculos, et œstrum venantur: stomachum uterque piscis oblongum habet. Intestina etiam utrique similia essent, nisi Sparus candidiora et pinguiora ostenderet. Ouidius,
Et super aurata Sparulus cervice refulgens.{242}
Sparus Græcis et Latinis, Carlinotus Romanis, Sparlus Genuensibus et incolis Portus Veneris.