CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 12/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Sparus.

1. Tametsi Romæ Spari quotidie ex mari in forum piscarium adferantur, tamen piscatorum nemo piscem hunc Spari nomine agnoscit. Promiscuè autem cum Auratis & Sargis diuendi solet. Car {241} linotum vel Carlinum vocant: Genuenses magis ad primum etimum accedentes (ut & incolæ Portus Veneris) Sparlum dicunt. Spari autem à Sargis solo colore distinguuntur. Sparus enim ex auro refulget, ac lituram in cauda habet, ut Sargus: sed os habet multùm dissimile. Proinde Sargus veluti circinnato dorso apparet, Sparus verò protenso, & capite ad Mormyrum accedente. Ambobus peritoneum nigricat, ut Salpæ: Sparo tamen magis albicat. Branchias ambo easdem habent, ut etiam dentes incisorios: sed caninos, ad latera, ut Dentalis. Sparus præterea girum est supra pupillam luteum habet: squamis contegitur latiusculis, quanquam eædem ambobus & eodem numero spinas & pinnam in tergore ferant. Sparus tres habet aculeos sub spina quæ est vicina ano. Cordis figura Sparo & Sargo eadem: triquetrum enim est, sed Sargo minus & paulò pallidius: lienem quoque Sparus habet rubrum, gracilem, oblongum, rectum, in dextro latere situm: Sargus verò subnigrum & ferè circinnatum. Ambo marinos culices, pediculos, & œstrum venantur: stomachum uterque piscis oblongum habet. Intestina etiam utrique similia essent, nisi Sparus candidiora & pinguiora ostenderet. Ouidius,
Et super aurata Sparulus ceruice refulgens.
{242}
Sparus Græcis & Latinis, Carlinotus Romanis, Sparlus Genuensibus & incolis Portus Veneris.