CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Sargus.

1. Sargi nomen antiquum Massilienses ac Genuenses adhuc hodie retinent Un Sarg. Romani Sargone, Veneti Un Sargo vocant. Oceano Gallico ignotus piscis: mari rubro & Nilo peculiaris: è quibus lo {243} cis usque in montem Sinai ad eius regionis incolas magno commodo ac pretio deferri solet. Notas cum Sparo peculiares habet: ambo enim tenuibus squamis contecti sunt, planóque sunt corpore. Linea ambobus à branchiis arcuata utrinque per medium corpus deducitur. Pinnam continuam in tergore gerunt, caudam bifurcam, in extremo, ut Melanurus, nigram. Verùm pinna, quam Scarus ad anum habet, unico, ut coruus, armatur aculeo. Branchiarum exterius tegumentum spineum, nigrum est. Oculos habet cæsios: dentibus exertis præditus est, ordine dispositis in superiore & inferiore maxilla, numero octonis, humanos ipsa effigie referentibus. Oris rictum mediocrem, pinnas in acutum desinentes. Sargi dum recenter ex aqua prodeunt, transuersis lineis, ut Mormilus, sunt insignes: unde apud Athenæum Sargus & Melanurus πολύγραμμοι τε καὶ μελανόγραμμοι dicuntur. Hæ autem linæ minus sunt demortuis conspicuæ: Unde Ouidius,
Insignis Sargúsque notis, insignis & alis,Et signis veluti palis horrentia tergaOcculit.
Polypus & Sargus saxiferus accola duriHic domus est Sargis, hæc statio læta Scienis.Uxores Sargi multas & Merulus ardensDucunt.
3. Est & alius piscis fluuiatilis ex genere mugilum, cui etiam Sargo nomen est, sed hic de marino tantùm sermo est: fluuiatilem suo loco describemus. Cæterum Marinus Sargus Mulum seu Triglam semper comitatur. Nam cœnum eo fodiente pascitur, & imbecilliores pisces, ne illuc adnatent, uterque arcere solet. {244}
Σάργος Græcis, Sargus Latinis, Sarg Massiliensibus, Sargone Romanis. {245}