CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Citharus seu Cantharus.

1. Citharus piscis Lutetiæ ex Oceano tritissimus, à cuius vulgo Bremma marina, dum Abramidem nominare conatur, appellari solet. Massilienses Cantenam, Genuenses Cannam, alii Daphanum, Dephanum vel Tephanum vocant. Citharum autem siue Cantharum minimè ex hoc dictum puto, quòd Canthari vasis exprimat effigiem, aut quòd Cantharo, id est, scarabeo (sic enim Theodorus vocat) similis sit, vel quòd cantare sciat: sed potius (ut ait Apollodorus) quòd Apollini sacer sit, ut & mulus Proserpinæ, Bocoas Mercurio, Catulus Libero patri, Apua Veneri, Neptuno quoque Pompilus. Citharus in Melanuri formam circinnatus est: squamis integitur ex Indico splendentibus: unde Romano vulgo Zaphile dictus. Os habet paruum, inferiorem maxillam latam, in qua breues sunt dentes, confuso ordine dispositi: labrum superius, veluti in calua infarctum: caudam bifurcam, cuius superior pars longior est, quàm inferior: Supercilia nigricantia, atque oculos cæsios, quorum pupilla nigra est, in ambitu pallida: lineam arcuatam, utrinque in lateribus cyaneam. Gregalis est: rarò enim solus capitur. Vescitur herbis, carne, pane & caseo, ex nauibus in mare proiectis. Capitur nassis, hamo & sagenis. Branchias habet utrinque quaternas: quarum suprema spinea siue ossea flexilis est. Pinna tergoris duodecim aculeis rigentibus est communita: cui quæ vicina est, tribus tantùm uncinis obfirmatur. Video porrò Sargum, Melanurum, Auratam, Sparum, Synodontem, Dentalem eodem ferè circino tornatos esse, ut vix ab oculatissimo atque assuetissimo distingui possint. Ego verò in foro piscario Londinensi memini me vidisse Cantharos quosdam lineis albicantibus variegatos, alios cyaneis, alios ex luteo nigricantibus, rectis quidem, sed non ita conspicuis, ut in Salpæ tergore videas. Zenocrates hunc piscem inter grati saporis & boni succi edulia, qui & abundè nutriant, faci {246} léque in corpus digerantur & aluum modicè cieant, connumerat. Quod ad Citharos attinet (inquit Galenus) Phylotimum vehementer miror: his enim cùm Rhombus sit multùm absimilis, carnem tamen habet ipsis molliorem: est etiam asellis longè inferior. Quidam frixis citharis in sartagine vescuntur: alii verò ipsos exassant, aut in patinis condiunt: quæ apparandi ratio, cruditates prouocat. Ad coquendum autem sunt præstantissimi, qui albo iure condiuntur ad hunc modum.
2. Iuris albi quo condiebantur Saxatiles pisces, descriptio ex Galeno, Plinio, & Dioscoride.
3. Copiosam aquam ubi pisces incoquere voles, primùm iniicito, deinde olei quod satis est adfundito, cum pauco anethi & porri: ac cùm pisces semicocti fuerint, salis tantum inspergito, quoad totum ius salsum nondum appareat. Hæc præparatio vel ægrotis ipsis est accommoda: quibus verò inculpata est sanitas, hos primùm in sartagine frigito, secundo loco super craticula assato: his deinde oleum, garúmque cum pauco vino condimentum esto. Frixis verò plus vini garíque addere conuenit, minus olei.
4. Hæc Galenus.
5. Ius album, ait Plinius, è scorpionibus, Iulide & saxatilibus virus non resipientibus coqui debet, cum anetho, apio, coriandro, porro, additis oleo & sale & olere marino.
6. Retentum (inquit Dioscorides) piscium ius, modò per se, modò ex vino potum, aluum subducit, priuatim ad hunc usum: Conficiatur è Phycidibus, Scorpionibus, Iulide, Percis, & recentibus aliis saxatilibus, nec virus respuentibus, simpliciter cum aqua, oleo & anetho. {247}
Κίθαρος Græcis, Cantharus Latinis, Tanna Genuensibus, Zaphile Romanis, Bremme de mer Gallis, Cautena Massiliensibus. {248}