CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Citharus seu Cantharus.

1. Citharus piscis Lutetiæ ex Oceano tritissimus, a cujus vulgo Bremma marina, dum Abramidem nominare conatur, appellari solet. Massilienses Cantenam, Genuenses Cannam, alii Daphanum, Dephanum vel Tephanum vocant. Citharum autem sive Cantharum minime ex hoc dictum puto, quod Canthari vasis exprimat effigiem, aut quod Cantharo, id est, scarabeo (sic enim Theodorus vocat) similis sit, vel quod cantare sciat: sed potius (ut ait Apollodorus) quod Apollini sacer sit, ut et mulus Proserpinæ, Bocoas Mercurio, Catulus Libero patri, Apua Veneri, Neptuno quoque Pompilus. Citharus in Melanuri formam circinnatus est: squamis integitur ex Indico splendentibus: unde Romano vulgo Zaphile dictus. Os habet parvum, inferiorem maxillam latam, in qua breves sunt dentes, confuso ordine dispositi: labrum superius, veluti in calva infarctum: caudam bifurcam, cujus superior pars longior est, quam inferior: Supercilia nigricantia, atque oculos cæsios, quorum pupilla nigra est, in ambitu pallida: lineam arcuatam, utrinque in lateribus cyaneam. Gregalis est: raro enim solus capitur. Vescitur herbis, carne, pane et caseo, ex navibus in mare proiectis. Capitur nassis, hamo et sagenis. Branchias habet utrinque quaternas: quarum suprema spinea sive ossea flexilis est. Pinna tergoris duodecim aculeis rigentibus est communita: cui quæ vicina est, tribus tantum uncinis obfirmatur. Video porro Sargum, Melanurum, Auratam, Sparum, Synodontem, Dentalem eodem fere circino tornatos esse, ut vix ab oculatissimo atque assuetissimo distingui possint. Ego vero in foro piscario Londinensi memini me vidisse Cantharos quosdam lineis albicantibus variegatos, alios cyaneis, alios ex luteo nigricantibus, rectis quidem, sed non ita conspicuis, ut in Salpæ tergore videas. Zenocrates hunc piscem inter grati saporis et boni succi edulia, qui et abunde nutriant, faci {246} leque in corpus digerantur et aluum modice cieant, connumerat. Quod ad Citharos attinet (inquit Galenus) Phylotimum vehementer miror: his enim cum Rhombus sit multum absimilis, carnem tamen habet ipsis molliorem: est etiam asellis longe inferior. Quidam frixis citharis in sartagine vescuntur: alii vero ipsos exassant, aut in patinis condiunt: quæ apparandi ratio, cruditates provocat. Ad coquendum autem sunt præstantissimi, qui albo jure condiuntur ad hunc modum.
2. Juris albi quo condiebantur Saxatiles pisces, descriptio ex Galeno, Plinio, et Dioscoride.
3. Copiosam aquam ubi pisces incoquere voles, primum iniicito, deinde olei quod satis est adfundito, cum pauco anethi et porri: ac cum pisces semicocti fuerint, salis tantum inspergito, quoad totum jus salsum nondum appareat. Hæc præparatio vel ægrotis ipsis est accommoda: quibus vero inculpata est sanitas, hos primum in sartagine frigito, secundo loco super craticula assato: his deinde oleum, garumque cum pauco vino condimentum esto. Frixis vero plus vini garique addere conuenit, minus olei.
4. Hæc Galenus.
5. Jus album, ait Plinius, e scorpionibus, Julide et saxatilibus virus non resipientibus coqui debet, cum anetho, apio, coriandro, porro, additis oleo et sale et olere marino.
6. Retentum (inquit Dioscorides) piscium jus, modo per se, modo ex vino potum, aluum subducit, privatim ad hunc usum: Conficiatur e Phycidibus, Scorpionibus, Julide, Percis, et recentibus aliis saxatilibus, nec virus respuentibus, simpliciter cum aqua, oleo et anetho. {247}
Κίθαρος Græcis, Cantharus Latinis, Tanna Genuensibus, Zaphile Romanis, Bremme de mer Gallis, Cautena Massiliensibus. {248}