CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Scorpio marinus et scorpæna.

1. Scorpio nostro Oceano infrequens, Mediterraneo multùm familiaris, ubique suum nomen retinet: Græcum tamen vulgus Scorpidi pronuntiat, ad Scorpænæ differentiam, quam Scorpinam nominare solet. Pelagius & saxatilis est piscis, sed Scorpæna palustris & cœnosa. Scorpionem Massilienses Scorpænam vocat, Genuenses Scorpium, ad discrimen Scorpænæ, quam Strasinam dicunt, Massilienses verò una Rasquessa. Ea quidem cineritia est: Scorpius autem rufus, & multò maior, atque appendices super oculis, ut Glinos seu Exocetus habet. Tam Scorpius quàm Scorpæna pinnam in tergore continuam duodecim aculeis munitam gerunt, reliquum pinnæ obtusum. Caput habent admodum grande, aculeis acutis præmunitum: pinnas utrinque ad branchias admodum latas: Os, denticulis confusis, ut in Lampuga, munitum. Omnino Scorpio vincit Scorpænam: caput enim huic est paulò maiusculum, reliquum corporis in acutum tendit. Squamis tegitur adeò tenuibus, ut his carere videatur: oculos habet in grandi capite exertos ut bufo: branchias superiores plurimùm spinosas, spiculis aliis versus caudam, aliis in girum armatas. Uterque piscis admodum viuax est: nam exenteratus, & corde carens, mouere tamen (Orphi modo) non desinit. Grandes supramodum in mari circa Eubœam capiuntur. Oris rictum tam vastum aperiunt, ut caput alterius piscis, quod suum æquet, facilè admittere possint. Maxillas autem in eo rictu sic dilatant, ut in tubis videmus: dum enim os claudunt, statim postea recondunt. Est illis quoddam linguæ rudimentum potius, quàm ut absolutam esse dicas. Pinnam proximè ad anum exporrectam habent, tribus aculeis asperam. Caudam ferè circinnatam, reliquas pinnas rotundas: nam pisces, quibus cauda est bifurca, his quoque pinnæ in acutum tendunt. Scorpius & Scorpæna, ossicula quatuor uncinis vallata in ingressu faucium ha {249} bent, quibus cibum, quem venati sunt, in stomachum iniiciant. Cor illis valde paruum est, cui vesicula alba ac flatu turgida incumbit, quæ, ut quidam pulmo, vacua contrahitur. Diaphragmate præditi sunt: Hepar ostendunt album, in quinque veluti lobos distinctum: quorum sinister reliquis maior, fel oblongo folliculo inclusum continet: ventrem satis grandem: lienem rubicundum, in opposito fellis latere situm: Pilorum nouem appendicibus aut apophysibus suffultum: intestina pauca, quæ binis tantùm giris inflectuntur. Tota horum piscium spina vertibulis vigintiquatuor constat: calculum in capite gerunt. Caridibus, Aphiis, Sparulis, Gobionibus, & omnis generis piscibus paruis vescuntur. Athenæus Scorpium & Scorpænam & colore & succo differre tradit. C. Plinius Medicus epilepticos in cibo Merulis, Turdis aut Scorpionibus iuuari scribit: Disentericos quoque Scorpænam cumino & aceto conditam iuuare. Nos autem Scorpænæ iconem hîc non descripsimus, quamobrem tu Scorpione contentus eris. {250}
Σκόρπιος Græcis, Scorpius Latinis, Scorpedi vulgo Græco. {251}