Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Pagrus seu Phagrus.
1. Pagros quum ex Oceano nonnunquam viderimus, miror quòd Galli propria horum appellatione careant. Fecit hoc sanè affinitas quam hic piscis habet cum Bremma fluuiatili, qui Latinorum & Græcorum est Cantharus: unde non Galli solùm, sed & Angli quoque Cantharum & Pagrum (quanquam falsò: plurimùm enim inter se dissident, ut mox dicetur) Bremmam fluuiatilem appellauerunt. Vulgus Græcum antiquam vocem imitatum, Fangro dixit: Itali Un frago: est enim is Fragi colore, sed paulò magis diluto: unde Ouidius Pagrum rutilum facit, ut & fuluum Synodontem. Solitarius ac carniuorus piscis est, modò pelagius, modò litoralis, in saxorum cauernis degens. Est & alius fluuiatilis marino inferior: cuius generis refert Ælianus in Ægypto aduentum Nili præcurrere, ac paludum inundationem prænuntiare. Pagrus extuberat usque ad magnitudinem Sargi: caput tamen habet crassius, pupillam nigram ac iridem in eius ambitu, coloris aurei. Superiorem maxillam cum labio in tubi modum ceruici veluti infarctam, neque cranio inhærentem, quam (dum oscitat) exerit, postea verò contrahit. Foramina duo utrinque ad oculorum fontes habet: dentes acutos, quorum quatuor anteriores, tenues quidem & parùm falcati, caninos referrent, nisi breues & veluti serrati essent, quos utrinque alii tenuiores subsequuntur: ac postremò molares duplici ordine dispositi, rotundi, obtusi, sed inferiores superioribus breuiores: éstque illi quoddam in ore veluti exiguum linguæ rudimentum: Squamas gerit rotundas, tenues, &, ut mulus, latas. Caudam bifurcam, atque ob id pinnas in acutum desinentes. Cæterum Pagrus non magnitudine tantùm ac crassitie Cantharo persimilis est, sed ipsis etiam dentibus ab Erithrino dissidet, quod Venetiis aliàs patritio Danieli Barbaro me ostendisse memini. Præterea ore Pagri ac faucibus adapertis, totam eius partem internam {252} ruberrimam & ferè sanguineam contemplari poteris. Argenteam inter oculos utrinque habet ossiculorum maculam, oculósque admodum grandes. Peculiaris quoque illi est litura utrinque nigra, lata in lateribus circa ceruicem, ubi linea est quæ piscium corpora intersecat, qua maximè à cæteris atque Erithrino piscibus distinguitur: ea nonnihil nigricantis habet coloris, tactúque aspera persentitur. Continuam præterea in tergore pinnam, rubram, duodecim aculeis communitam ostendit. Galenus Pagrum inter duræ carnis pisces annumerauit. Verùm quum Pagrus multò Erithrino maior extuberet, volui Pagellum cum eiusdem magnitudinis Erithrino componere. Magna enim est inter hos pisces similitudo, sed Pagellus crassiori corpore constat, Erithrinus tenuiori. Tergoris pinna Pagello crassior, Erithrino minor. Caput Pagello breuius, Erithrino longius: Pagello pupilla oculi crystallina, iris rubet, Erithrino iris albet, & pupilla nigrescit. Pagelli pinnæ & cauda crassæ, Erithrino tenuiores. Pagrus recurtus piscis, ut Sargus: Erithrinus magis est protensus ut Aurata.