Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Pagrus seu Phagrus.
1. Pagros quum ex Oceano nonnunquam viderimus, miror quod Galli propria horum appellatione careant. Fecit hoc sane affinitas quam hic piscis habet cum Bremma fluviatili, qui Latinorum et Græcorum est Cantharus: unde non Galli solum, sed et Angli quoque Cantharum et Pagrum (quanquam falso: plurimum enim inter se dissident, ut mox dicetur) Bremmam fluviatilem appellaverunt. Vulgus Græcum antiquam vocem imitatum, Fangro dixit: Itali Un frago: est enim is Fragi colore, sed paulo magis diluto: unde Ouidius Pagrum rutilum facit, ut et fuluum Synodontem. Solitarius ac carnivorus piscis est, modo pelagius, modo litoralis, in saxorum cavernis degens. Est et alius fluviatilis marino inferior: cujus generis refert Ælianus in Ægypto aduentum Nili præcurrere, ac paludum inundationem prænuntiare. Pagrus extuberat usque ad magnitudinem Sargi: caput tamen habet crassius, pupillam nigram ac iridem in ejus ambitu, coloris aurei. Superiorem maxillam cum labio in tubi modum cervici veluti infarctam, neque cranio inhærentem, quam (dum oscitat) exerit, postea vero contrahit. Foramina duo utrinque ad oculorum fontes habet: dentes acutos, quorum quatuor anteriores, tenues quidem et parum falcati, caninos referrent, nisi breves et veluti serrati essent, quos utrinque alii tenuiores subsequuntur: ac postremo molares duplici ordine dispositi, rotundi, obtusi, sed inferiores superioribus breviores: estque illi quoddam in ore veluti exiguum linguæ rudimentum: Squamas gerit rotundas, tenues, et, ut mulus, latas. Caudam bifurcam, atque ob id pinnas in acutum desinentes. Cæterum Pagrus non magnitudine tantum ac crassitie Cantharo persimilis est, sed ipsis etiam dentibus ab Erithrino dissidet, quod Venetiis alias patritio Danieli Barbaro me ostendisse memini. Præterea ore Pagri ac faucibus adapertis, totam ejus partem internam {252} ruberrimam et fere sanguineam contemplari poteris. Argenteam inter oculos utrinque habet ossiculorum maculam, oculosque admodum grandes. Peculiaris quoque illi est litura utrinque nigra, lata in lateribus circa cervicem, ubi linea est quæ piscium corpora intersecat, qua maxime a cæteris atque Erithrino piscibus distinguitur: ea nonnihil nigricantis habet coloris, tactuque aspera persentitur. Continuam præterea in tergore pinnam, rubram, duodecim aculeis communitam ostendit. Galenus Pagrum inter duræ carnis pisces annumeravit. Verum quum Pagrus multo Erithrino major extuberet, volui Pagellum cum ejusdem magnitudinis Erithrino componere. Magna enim est inter hos pisces similitudo, sed Pagellus crassiori corpore constat, Erithrinus tenuiori. Tergoris pinna Pagello crassior, Erithrino minor. Caput Pagello brevius, Erithrino longius: Pagello pupilla oculi crystallina, iris rubet, Erithrino iris albet, et pupilla nigrescit. Pagelli pinnæ et cauda crassæ, Erithrino tenuiores. Pagrus recurtus piscis, ut Sargus: Erithrinus magis est protensus ut Aurata.