CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Lepras.

1. Saxatiles quidam pisces ab Oceano in mediterraneis deferri solent, Leprades, Merulæ, Turdi, Phycides, et id genus cæteri: quibus varia (ob antiquæ vocis defectum) nomina imponere solent: alii enim des Rosses: alii (ut Armorici) Gallinas marinas vocant. Nihil istius piscis colorum varietate pulchrius. Vix autem palmo longior in mari Adriatico excrescere solet, cum pedem et amplius in Oceano excedere comperiatur. Proinde Lepradi nomen e reipsa probe inditum est, quod easdem sugillationes habeat, quæ in psora vel lepra laborantibus visuntur: quamobrem Numenius etiam Ψόρον appellavit. Caudam et pinnas, quas utrinque ad branchias et sub ventre habet, eodem modo rotundas esse videmus. Continuam tergoris pinnam gerit, sedecim aculeis munitam, atque aliam sub ventre {253} ano vicinam. Multiplici colorum respersu distinctus est: omnesque pinnas transparentes habet, leves, molles, luteo, rubro, ceruleo, viridi, et aliis coloribus maculatas: totum denique corpus tam exacte polymitum, ut maculas nunc cancellatas, nunc rectas, nunc in obliquum sparsas, in ipso pisce comperias: quanquam omnes fere squamas, ad oram rubore suffusas habeat. Cæterum os habet parvum, dentes albos, acutos, Cynædo breviores et obtusiores: maxillam superiorem tubi in modum cranio infarctam, ut pene duo labia carnosa esse credas. Squamas exerit latas, linguam albam, pene solutam. Spinea pinnula exterior branchiarum carnosa est. Linea quæ piscibus utrinque latera dividit, nequaquam in hoc pisce recta procedit, sed a superiori branchiæ angulo arcuata secundum tergus deducta est: mox ubi tergoris pinna desinit, illuc quidem linea reflectitur, et quidem arcuatur: deinde recta per mediam caudam defertur. Caput ipsum non ita multis coloribus cancellatum est, sed lineas hinc inde diductas, ex cæruleo, viridi ac rubro mixtas ostendit. Oculos habet parvos, rotundos, quorum pupilla nigra est: iris vero aeri similis, quem si quando in girum contorqueat, cyaneum, deinde aureum, postremo argenteum circulum in crystallini coloris fulgorem referre conspicies. Quod autem ad internas ejus partes attinet, peritoneum illi conspicies esse album: Cor exacte triquetrum: Hepar ex pallido lacteum, ad sinistram magis protensum, tribus constitutum lobis, sed uno tantum longo et duobus brevibus, multis venulis rubicundis circumductum: Lienem planum, ob longum, minoris digiti magnitudine rubrum: fellis autem vesicula duos digitos longa est. Est omnium fere ejus intestinorum eadem capacitas, ut proprie in eo stomachus videri non possit. Semel tantum a stomacho ad anum revolvuntur, multisque obducuntur omentis, ac multa pinguedine perfunduntur. Lactes habet copiosas, vulvam utrinque bicornem. Ejus est naturæ Lelepris, ut etiam omnes saxatiles deuoret, nihilque in stomachum demittat, quod non ante optime dentibus attriverit. {254}
Ψόρος καὶ Λεπρὰς Græcis, Lelepris Latinis, Vieille Gallis, Poulle de mer, Armoricis, aliis Rosse.