CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Lepras.

1. Saxatiles quidam pisces ab Oceano in mediterraneis deferri solent, Leprades, Merulæ, Turdi, Phycides, & id genus cæteri: quibus varia (ob antiquæ vocis defectum) nomina imponere solent: alii enim des Rosses: alii (ut Armorici) Gallinas marinas vocant. Nihil istius piscis colorum varietate pulchrius. Vix autem palmo longior in mari Adriatico excrescere solet, cùm pedem & amplius in Oceano excedere comperiatur. Proinde Lepradi nomen è reipsa probè inditum est, quòd easdem sugillationes habeat, quæ in psora vel lepra laborantibus visuntur: quamobrem Numenius etiam Ψόρον appellauit. Caudam & pinnas, quas utrinque ad branchias & sub ventre habet, eodem modo rotundas esse videmus. Continuam tergoris pinnam gerit, sedecim aculeis munitam, atque aliam sub ventre {253} ano vicinam. Multiplici colorum respersu distinctus est: omnésque pinnas transparentes habet, leues, molles, luteo, rubro, ceruleo, viridi, & aliis coloribus maculatas: totum denique corpus tam exactè polymitum, ut maculas nunc cancellatas, nunc rectas, nunc in obliquum sparsas, in ipso pisce comperias: quanquam omnes ferè squamas, ad oram rubore suffusas habeat. Cæterum os habet paruum, dentes albos, acutos, Cynædo breuiores & obtusiores: maxillam superiorem tubi in modum cranio infarctam, ut penè duo labia carnosa esse credas. Squamas exerit latas, linguam albam, penè solutam. Spinea pinnula exterior branchiarum carnosa est. Linea quæ piscibus utrinque latera diuidit, nequaquam in hoc pisce recta procedit, sed à superiori branchiæ angulo arcuata secundum tergus deducta est: mox ubi tergoris pinna desinit, illuc quidem linea reflectitur, & quidem arcuatur: deinde rectà per mediam caudam defertur. Caput ipsum non ita multis coloribus cancellatum est, sed lineas hinc inde diductas, ex cæruleo, viridi ac rubro mixtas ostendit. Oculos habet paruos, rotundos, quorum pupilla nigra est: iris verò aëri similis, quem si quando in girum contorqueat, cyaneum, deinde aureum, postremò argenteum circulum in crystallini coloris fulgorem referre conspicies. Quòd autem ad internas eius partes attinet, peritoneum illi conspicies esse album: Cor exactè triquetrum: Hepar ex pallido lacteum, ad sinistram magis protensum, tribus constitutum lobis, sed uno tantùm longo & duobus breuibus, multis venulis rubicundis circumductum: Lienem planum, ob longum, minoris digiti magnitudine rubrum: fellis autem vesicula duos digitos longa est. Est omnium ferè eius intestinorum eadem capacitas, ut propriè in eo stomachus videri non possit. Semel tantùm à stomacho ad anum reuoluuntur, multísque obducuntur omentis, ac multa pinguedine perfunduntur. Lactes habet copiosas, vuluam utrinque bicornem. Eius est naturæ Lelepris, ut etiam omnes saxatiles deuoret, nihílque in stomachum demittat, quod non antè optimè dentibus attriuerit. {254}
Ψόρος καὶ Λεπρὰς Græcis, Lelepris Latinis, Vieille Gallis, Poulle de mer, Armoricis, aliis Rosse.