CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Iulis.

1. Pulchriorem piscem Iulide mare non habet: quamobrem hunc Veneti et Massilienses Donsellam et Domisellam vocant. Genuenses una Zigurella, hoc est, puellam, nominant. Vulgus Græcum non Iuli {255} dem, sed Illecam, vel Iglecquam pronuntiat, Rhodium Afdelles. Nonnulli etiam Zillo malunt pronuntiare. Vulgaris est admodum pisciculus: cujus Oppianus ita meminit,
Ore venenato sic lædunt stigmate parvoIulides has homines, qui findunt æquora vasta.
2. Et quanquam cum Phycidibus et Jecorinis (quas Lambenas vocant) magnam habeant similitudinem: vulgus tamen hos pisces ab invicem peroptime distinguere novit. Non una est Iulidum species: evariant enim colore, sed semper revertuntur ad suas notas, quibus ab invicem discernuntur. Iulis vix excedit palmum longitudine. Habet enim corpus gracile et oblongum ut Sphiræna: cujus crassitudo raro excedit, quantum pollex cum indice capere possit. Tanta est colorum in hujus tergore varietas, ut in eo Iridem depictum utrinque videas. Squamis enim contegitur tenuissimis multorum colorum, super quibus ductæ linæ rectæ, cæruleæ, virides, melinæ, rubræ ac fuscæ apparent. Pinnam in tergore continuam, ac reliquas totius corporis, ut et rotundam caudam, habet omnes versicolores. Verum linea quæ utrinque corpus intercipit, haud recta fertur, sed ad caudam aliquantulum incuruatur. Oculos habet parvos, pupillam nigram, horumque rubentem iridem. Dentes ostendit albos, acutos, aduncos, ut vespertilio, multo plures in inferiore maxilla, quam in superiore: labia quoque crassa. Raro quidem retibus, calamis et hamo frequentius capitur: singularis inter saxa degit. Quamobrem Galeno et Dioscoridi merito inter generosos saxatiles, et qui mollem ac friabilem habent carnem, annumeratur. {256}
Ἰουλὶς Græcis, Iulis Latinis, Donsella Venetis, Zigarella Massiliensibus et Genuensibus, Iglicqua vulgo Græco, Cretico Afdelles, Rhodiis Zillo.