CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Iulis.

1. Pulchriorem piscem Iulide mare non habet: quamobrem hunc Veneti & Massilienses Donsellam & Domisellam vocant. Genuenses una Zigurella, hoc est, puellam, nominant. Vulgus Græcum non Iuli {255} dem, sed Illecam, vel Iglecquam pronuntiat, Rhodium Afdelles. Nonnulli etiam Zillo malunt pronuntiare. Vulgaris est admodum pisciculus: cuius Oppianus ita meminit,
Ore venenato sic lædunt stigmate paruoIulides has homines, qui findunt æquora vasta.
2. Et quanquam cum Phycidibus & Iecorinis (quas Lambenas vocant) magnam habeant similitudinem: vulgus tamen hos pisces ab inuicem peroptimè distinguere nouit. Non una est Iulidum species: euariant enim colore, sed semper reuertuntur ad suas notas, quibus ab inuicem discernuntur. Iulis vix excedit palmum longitudine. Habet enim corpus gracile & oblongum ut Sphiræna: cuius crassitudo rarò excedit, quantùm pollex cum indice capere possit. Tanta est colorum in huius tergore varietas, ut in eo Iridem depictum utrinque videas. Squamis enim contegitur tenuissimis multorum colorum, super quibus ductæ linæ rectæ, cæruleæ, virides, melinæ, rubræ ac fuscæ apparent. Pinnam in tergore continuam, ac reliquas totius corporis, ut & rotundam caudam, habet omnes versicolores. Verùm linea quæ utrinque corpus intercipit, haud rectà fertur, sed ad caudam aliquantulum incuruatur. Oculos habet paruos, pupillam nigram, horúmque rubentem iridem. Dentes ostendit albos, acutos, aduncos, ut vespertilio, multò plures in inferiore maxilla, quàm in superiore: labia quoque crassa. Rarò quidem retibus, calamis & hamo frequentius capitur: singularis inter saxa degit. Quamobrem Galeno & Dioscoridi meritò inter generosos saxatiles, & qui mollem ac friabilem habent carnem, annumeratur. {256}
Ἰουλὶς Græcis, Iulis Latinis, Donsella Venetis, Zigarella Massiliensibus & Genuensibus, Iglicqua vulgo Græco, Cretico Afdelles, Rhodiis Zillo.