CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Phycis.

1. Phycis Massiliensibus Roquau, multorum etiam colorum est piscis, fluviatili Tincæ persimilis. Hunc Veneti promiscue Lambenam, Genuenses Lagionum, Romani ut plurimum Merlinum vocant. Nam id genus omne piscium coloratorum, nomine Psitaci, Pavonis, Turdi vel Merulæ illis (mi {257} nus tamen recte) vocari consuevit. Græca vox est Lambena, sed ad exprimendum eum piscem vulgaris. Memini me vidisse quasdam Phycides omnino fuscas, alias rubentes, alias virides, nonnullas mistis coloribus varias. Omnes pinnam tergoris (ut Sparus) continuam gerunt, duodecim aculeis munitam: ac rursus ad branchiarum latera utrinque unam habent, et sub ventre duas. Quarum singulæ squamis teguntur latis, firmis, sæpe uliginosis. Dentes illis in ore pares non sunt: nam in superiori maxilla utrinque ad latus dentem unum tantum, aut ad summum duos connumerabis: In inferiore autem maxilla multo plures, omnes quidem oblongos, albos et acutos: sed retro in maxillis multos molares habent. Cæterum Phycidum color externus quanquam evariet: interanea tamen perpetuo eadem in omnibus mihi apparuerunt. Voraces pisces sunt Phuscæ, quamobrem grandi atque amplo sunt stomacho præditæ. Omnibus est lacteum hepar, ad sinistram magis extensum. Fel tamen lateri dextro incumbit, oblongo folliculo inclusum, colore subluteum. Gregales non sunt, ut neque Julides. Labia habent crassa et carnosa: versantur in scopulis. Molli carne præditæ sunt et dulci: quæque nisi multo sale et aceto condiantur, gustui minus placebunt, neque friabiles erunt. Cujus rei Dioscorides et Galenus in capite de jure piscium meminerunt. Ouidius,
Atque avium dulces nidos imitata sub undis.
{258}
2. Solus enim hic piscis in alga nidificare, atque in nido parere, traditur.
Φόκος Græcis, Phuca vel Phycis Latinis, Pavo vel Merlo Romanis, Lagionus Genuensibus, Roquau Massiliensibus, Lambena Venetis, Lampina vulgo Græco.