CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Cyprinus.

1. Inter amnicos pisces antiqui Cyprinum optimè descripserunt: Galli Carpam (quæ ex Sequana & Arari laudatissima esse solet) Placentini Carpanum, Ferrarienses (ut & multi accolæ Padi) Carpenam, Veneti Rainam, Romani Burbarum, Græci (qui Turcis inseruiunt) corruptè Sasan. Strymonis amnis accolæ Grinadi vocant. Sed Ætoli antiquam Cyprini nomenclaturam retinent, Kyprinos enim adhuc vocant. Proinde ne Carpam cum Carpione confundas, imprimis tibi cauendum est: differunt enim inter se plurimùm: habent quoque Padi accolæ ad Comascum, piscem marinum Cyprino persimi {274} lem, cui unica est in tergore pinna, atque utrinque in lateribus ad branchias una, duæ sub ventre, piscem Scarpam vocant: de quo iam in Coracino dictum est: de Cyprino sic Oppianus,
Scombri, Cyprini, stabulantur littora iuxta.
2. Ac paulo pòst,
In pelago fœtus quinos edit Cyparinus.
3. Fluuiatilis & lacustris est, & (ut Dorion author est) gregalis ac carniuorus, cuius latera utrinque latiore carne turgent. Squamarum quoque rotundarum serie tam firmiter vallatur, ut meritò Lapidotus appellari possit: lapidum enim ictus facilè repellunt eius squamæ. Communis Cyprinorum longitudo sesquipedalis esse solet: at bipedalem mensuram excedere rarum est. Proinde Cyprinum fluuiatilem, palatum ita carnosum ac molle habere scribit Aristoteles, ut nisi diligenter inspexeris, lingua esse videatur. Vada petit cùm parturit. Post Glanum (ait Aristoteles) tardissimè augentur Cyprinorum oua: augentur tamen quæ mares custodiunt ad milii magnitudinem: Sopitur quandoque Cyprinus tonitruo magno, ut Glanus, sed lenius. Cæterum ex Cyprinorum ouis Cauiarium rubrum fieri solet, ludæis dicatum: nigro enim (quod ex Sturionum ouis conficitur) eis ex lege est interdictum. Quapropter qui ad Capham urbem ad Tanaim siti sunt, magnum ex rubro Cauiario lucrum consequuntur. Cyprini duobus aculeis armantur, altero in tergoris pinna, altero in ea quæ ab ano ad caudam est posito. Pinnas habet duas, unam utrinque prope branchias. Branchias quoque utrinque quaternas, eásque duplices, nouissima excepta habet, dentes in ore non habet, sed tantùm in ingressu faucium. {275}
Κύπρινος Græcis, Cyprinus Latinis, Carpe Gallis, Carpena Faerrariensibus & Padi incolis, Raina Venetis, Burbarus Romanis, Grinadi Strymonis accolis, Sasan Græcis, qui Turcis seruiunt, Ætolis Kiprinos. {276}