Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Cyprinus.
1. Inter amnicos pisces antiqui Cyprinum optime descripserunt: Galli Carpam (quæ ex Sequana et Arari laudatissima esse solet) Placentini Carpanum, Ferrarienses (ut et multi accolæ Padi) Carpenam, Veneti Rainam, Romani Burbarum, Græci (qui Turcis inserviunt) corrupte Sasan. Strymonis amnis accolæ Grinadi vocant. Sed Ætoli antiquam Cyprini nomenclaturam retinent, Kyprinos enim adhuc vocant. Proinde ne Carpam cum Carpione confundas, imprimis tibi cavendum est: differunt enim inter se plurimum: habent quoque Padi accolæ ad Comascum, piscem marinum Cyprino persimi {274} lem, cui unica est in tergore pinna, atque utrinque in lateribus ad branchias una, duæ sub ventre, piscem Scarpam vocant: de quo jam in Coracino dictum est: de Cyprino sic Oppianus,
Scombri, Cyprini, stabulantur littora juxta.
2. Ac paulo post,
In pelago fœtus quinos edit Cyparinus.
3. Fluuiatilis et lacustris est, et (ut Dorion author est) gregalis ac carnivorus, cujus latera utrinque latiore carne turgent. Squamarum quoque rotundarum serie tam firmiter vallatur, ut merito Lapidotus appellari possit: lapidum enim ictus facile repellunt ejus squamæ. Communis Cyprinorum longitudo sesquipedalis esse solet: at bipedalem mensuram excedere rarum est. Proinde Cyprinum fluviatilem, palatum ita carnosum ac molle habere scribit Aristoteles, ut nisi diligenter inspexeris, lingua esse videatur. Vada petit cum parturit. Post Glanum (ait Aristoteles) tardissime augentur Cyprinorum ova: augentur tamen quæ mares custodiunt ad milii magnitudinem: Sopitur quandoque Cyprinus tonitruo magno, ut Glanus, sed lenius. Cæterum ex Cyprinorum ovis Caviarium rubrum fieri solet, ludæis dicatum: nigro enim (quod ex Sturionum ovis conficitur) eis ex lege est interdictum. Quapropter qui ad Capham urbem ad Tanaim siti sunt, magnum ex rubro Caviario lucrum consequuntur. Cyprini duobus aculeis armantur, altero in tergoris pinna, altero in ea quæ ab ano ad caudam est posito. Pinnas habet duas, unam utrinque prope branchias. Branchias quoque utrinque quaternas, easque duplices, novissima excepta habet, dentes in ore non habet, sed tantum in ingressu faucium. {275}