CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Epelanus.

1. Saxatilis est Epelanus noster, vel hoc nomine præter saporem delicatissimum commendatus, quòd violam gratissimè redoleat: quamobrem quidam hunc piscem Violam posse vocari censent, {289} argumento Æliani, qui ab odore thymi Thymalum nominatum putat. Cæterum Epelanus, Sequanæ litorum alumnus, partim marina, partim fluuiatili gaudet aqua. Neustricis Caudebeccanis uberrimus, cuius maior prouentus est circa vindemias: quanquam etiam toto anni tempore capiatur, sed non est post vindemias ita delicatus. Sahinchmelt ab odore vel à pinguedine vulgus Anglorum (apud quos copiosissimus est) vocat. Tereti ac tenui est corporis compage, nonnunquam dimidium pedem æquante. Totus argenteus, transparétque modo Atherinæ. Truttam præter cætera dentibus refert. Quinetiam appendicem mollem habet ad caudam, quam Carpio, Themolus, Umbra, Salmo, Trutta, Sario, Lauaretus & Umbla gerunt. Oris rictu est amplo, dentibus (ut Umbla) circunuallato: qui etiam linguam usque ad fauces in gyrum reflexi obsepiunt. Cæterum glabro est corpore: unde falsò quidam asellorum generis esse iudicarunt: capite ad Merlucium accedente: lingua quasi gemina, hoc est, in cuius radice posterior quædam appareat, in qua multò plures dentes sunt, quàm in anteriore. Pinnam in tergore fert paruam, totum piscem in æquales fere partes diuidentem. Caudam quoque bifurcam, branchias utrinque quaternas, decolores & violam olentes: Quatuor sub ventre pinnas profert, duas sub branchiis, alias huic oppositas, quas in tergore gerit. Transparenti est corpore, dempta linea nigra quæ spinæ internæ parti inhæret. Calculos habet in capite rotundos, albos, quósque facilè forinsecus propter piscis transparentiam per cranium videre potes, sub posteriore cerebri parte sitos, ubi medulla in cerebro desinit. Cor branchiis semicircularibus & simbriatis est admodum vicinum, ac scutiforme: desinit quoque in angulos, rubrúmque est, cui molles ac sanguinæ subsunt carunculæ, quæ huic tanquam aures in terrestribus famulantur. Illæ enim mouentur cum corde, quod septo ab hepate dirimitur: unius tantùm lobi, in longum demissi ad sinistrum latus. Stomachum desinentem in mucronem habet in V literam efformatum: lienem admodum rubrum, seminis Atriplicis in modum latum. Cúmque stomachi dextrum latus sursum usque ad hepar {290} reflectit, illic geniculo intercipitur: ubi apophyses duas latas emittit, quæ veluti secundum ventrem constituuntur. Aliud post hunc subsequitur, quod nec pylorum, neque ieiunum, neque ileon commodè nominare possis: siquidem sine anfractibus rectà ad anum procedit. Sed rectum geniculo intercipitur, éstque ruberrimum. Mesenterio nullam admixtam pinguedinem habet, quo stomachus & intestina obsidentur, ut nihil aliud in ventre quàm adipem esse dixeris. Caridibus, culicibus, aphiis, œstro, lendibus, millepedibus, pediculis, & eiusmodi deiectamentis vescitur.
2. Est & alius Epelanus fluuiatilis, altero crassior & breuior, cuius iconem deinde etiam cernere poteris.
Epelanus marinus Gallis, Schinmelt Anglis, Viola quibusdam. {291}