CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Epelanus.

1. Saxatilis est Epelanus noster, vel hoc nomine præter saporem delicatissimum commendatus, quod violam gratissime redoleat: quamobrem quidam hunc piscem Violam posse vocari censent, {289} argumento Æliani, qui ab odore thymi Thymalum nominatum putat. Cæterum Epelanus, Sequanæ litorum alumnus, partim marina, partim fluviatili gaudet aqua. Neustricis Caudebeccanis uberrimus, cujus major proventus est circa vindemias: quanquam etiam toto anni tempore capiatur, sed non est post vindemias ita delicatus. Sahinchmelt ab odore vel a pinguedine vulgus Anglorum (apud quos copiosissimus est) vocat. Tereti ac tenui est corporis compage, nonnunquam dimidium pedem æquante. Totus argenteus, transparetque modo Atherinæ. Truttam præter cætera dentibus refert. Quinetiam appendicem mollem habet ad caudam, quam Carpio, Themolus, Umbra, Salmo, Trutta, Sario, Lavaretus et Umbla gerunt. Oris rictu est amplo, dentibus (ut Umbla) circunuallato: qui etiam linguam usque ad fauces in gyrum reflexi obsepiunt. Cæterum glabro est corpore: unde falso quidam asellorum generis esse judicarunt: capite ad Merlucium accedente: lingua quasi gemina, hoc est, in cujus radice posterior quædam appareat, in qua multo plures dentes sunt, quam in anteriore. Pinnam in tergore fert parvam, totum piscem in æquales fere partes dividentem. Caudam quoque bifurcam, branchias utrinque quaternas, decolores et violam olentes: Quatuor sub ventre pinnas profert, duas sub branchiis, alias huic oppositas, quas in tergore gerit. Transparenti est corpore, dempta linea nigra quæ spinæ internæ parti inhæret. Calculos habet in capite rotundos, albos, quosque facile forinsecus propter piscis transparentiam per cranium videre potes, sub posteriore cerebri parte sitos, ubi medulla in cerebro desinit. Cor branchiis semicircularibus et simbriatis est admodum vicinum, ac scutiforme: desinit quoque in angulos, rubrumque est, cui molles ac sanguinæ subsunt carunculæ, quæ huic tanquam aures in terrestribus famulantur. Illæ enim moventur cum corde, quod septo ab hepate dirimitur: unius tantum lobi, in longum demissi ad sinistrum latus. Stomachum desinentem in mucronem habet in V literam efformatum: lienem admodum rubrum, seminis Atriplicis in modum latum. Cumque stomachi dextrum latus sursum usque ad hepar {290} reflectit, illic geniculo intercipitur: ubi apophyses duas latas emittit, quæ veluti secundum ventrem constituuntur. Aliud post hunc subsequitur, quod nec pylorum, neque jejunum, neque ileon commode nominare possis: siquidem sine anfractibus recta ad anum procedit. Sed rectum geniculo intercipitur, estque ruberrimum. Mesenterio nullam admixtam pinguedinem habet, quo stomachus et intestina obsidentur, ut nihil aliud in ventre quam adipem esse dixeris. Caridibus, culicibus, aphiis, œstro, lendibus, millepedibus, pediculis, et ejusmodi dejectamentis vescitur.
2. Est et alius Epelanus fluviatilis, altero crassior et brevior, cujus iconem deinde etiam cernere poteris.
Epelanus marinus Gallis, Schinmelt Anglis, Viola quibusdam. {291}