CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Cernua.

1. Piscis quoque saxatilis est Cernua, Gallicis amnibus ignota, Britannis Ruff vel Rouff dicitur. Non est autem Perca marina aut Orphus (ut iam suprà contendimus) neque aliorum quispiam est, {292} qui Cannam melius exanimem referat. Nam mortua hiat, & oris rictum apertum tenet. Etsi autem saxatilis est, plurimùm tamen habet viscosi lentoris squamis adiuncti. Gobium marinum (dum natat) hoc potissimum refert, quòd pinnas omnes laterum, caudæ & tergoris, multis transuersis lituris nigris, variegatas ostendat. Cæterum recens capta, hilari quadam ac subuirenti opacitate, ceu Pauonis torques, refulget. Imò verò extra aquam educta, ac suo humore detersa, aureo fulgore in cæruleum abeunte insignis est. Percam plurimùm æmulatur, nisi transuersis lineamentis (quæ Percæ insunt) careret, oréque esset magis recurto: huius caput ad Sparum accedit, atque eosdem habet colores: oculos elatos, cæsios, admodum perspicuos & transparentes. Cernua hoc potissimùm signo dignoscitur, quòd spineum branchiarum tegumentum, crenatum ut in lupo, & sua rima luxatum habet. Ubi autem linea quæ piscium latera secat, ad branchias incipit, ibi aculeum ad caudam spectantem draconis marini modo videas. Sed & hoc à Perca dissidet, quòd Perca duas in tergore pinnas habeat, Cernua verò tantùm unicam: nullísque dentibus, sed neque lingua manifesta prædita est: squamísque est quadrangulis, robustis, crenulis tenuibus in gyrum incisis contecta, quæ piscem hunc scabrum admodum efficiunt, unde Anglis nomen habet Ruchl: in quo etiam Cynedum & Paganellum imitatur. Rarus est apud Tamesin: plurimus autem in Ranello, quod Oxonium præterfluit. Nam is piscis apud Britannos Perca salubrior esse creditur: æstate tantùm capitur: latet enim per totam hyemem. Proinde à Cernua radiis solaribus obiecta, maculis nigris per dorsum distingui percipitur: at tota sub ventre candicat. Ad œsophagi ingressum in faucibus quatuor ossicula dentata, duo in suprema, duo in infima parte gerit, quibus cibum in stomachum demittit. Eius cor suo pericardio inclusum, & septo ab aliis visceribus seiunctum est: quod è corpore extractum Callyonimi, Scorpionis, Exoceti, Orphi, Cannæ, & multorum aliorum in morem diu mouere non definit, atque in systole quidem exangue & contractum: in diastole autem multo sanguine madere atque expansum esse conspici {293} tur. Huius porrò hepar ex pallido ruffescit, sinistræ stomachi parti incumbens: à quo lobi duo exiles dextram regionem occupant, ac pylorum fouent. Interanea omnia Cernuæ peritoneo argentei coloris circumcluduntur. Vasculum fellis tenui villo alligatum à sima iocineris parte dependet, atque è longo stomacho pylorus exit: cui tres tantùm apophyses breues & albæ annectuntur. Lienem inter spinam & stomachum maiorem in hoc pisce pro magnitudine eius quam in aliis vidimus, parum lunatum, venis, neruis, & arteriis sanguineis ipsi stomacho alligatum: Duodecim quoque veluti uniones erui magnitudine carnosos, tamen candidos, & calli duritiem habentes, in quibusdam Cernuis conspexi: quorum unusquisque vermem inclusum, gracilem, oblongum, rotundum, ac teretem contineret qui ex venis meseraicis dependerent inter colon & ileon, ad eos anfractus, in quibus lactes esse solent: nam etiam Lumbricos, Ascarides in sesquiulnam longos aliquando comperimus. Cæterum Cernuæ rectum intestinum rubrum est, quod cæteris alioqui piscibus pallidum apparere solet. Ego verò puto Acerinam Plinii Medici recentiorum Cernuam esse: quúmque Exocetum Romanis piscatoribus semel ostenderem, ut vulgare eius nomen ab iis siscitarer, illi Cernam vocabant, quod tamen vocabulum etiam ad Percam fluuiatilem transferre solebant.