Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Cernua.
1. Piscis quoque saxatilis est Cernua, Gallicis amnibus ignota, Britannis Ruff vel Rouff dicitur. Non est autem Perca marina aut Orphus (ut jam supra contendimus) neque aliorum quispiam est, {292} qui Cannam melius exanimem referat. Nam mortua hiat, et oris rictum apertum tenet. Etsi autem saxatilis est, plurimum tamen habet viscosi lentoris squamis adiuncti. Gobium marinum (dum natat) hoc potissimum refert, quod pinnas omnes laterum, caudæ et tergoris, multis transversis lituris nigris, variegatas ostendat. Cæterum recens capta, hilari quadam ac subuirenti opacitate, ceu Pavonis torques, refulget. Imo vero extra aquam educta, ac suo humore detersa, aureo fulgore in cæruleum abeunte insignis est. Percam plurimum æmulatur, nisi transversis lineamentis (quæ Percæ insunt) careret, oreque esset magis recurto: hujus caput ad Sparum accedit, atque eosdem habet colores: oculos elatos, cæsios, admodum perspicuos et transparentes. Cernua hoc potissimum signo dignoscitur, quod spineum branchiarum tegumentum, crenatum ut in lupo, et sua rima luxatum habet. Ubi autem linea quæ piscium latera secat, ad branchias incipit, ibi aculeum ad caudam spectantem draconis marini modo videas. Sed et hoc a Perca dissidet, quod Perca duas in tergore pinnas habeat, Cernua vero tantum unicam: nullisque dentibus, sed neque lingua manifesta prædita est: squamisque est quadrangulis, robustis, crenulis tenuibus in gyrum incisis contecta, quæ piscem hunc scabrum admodum efficiunt, unde Anglis nomen habet Ruchl: in quo etiam Cynedum et Paganellum imitatur. Rarus est apud Tamesin: plurimus autem in Ranello, quod Oxonium præterfluit. Nam is piscis apud Britannos Perca salubrior esse creditur: æstate tantum capitur: latet enim per totam hyemem. Proinde a Cernua radiis solaribus objecta, maculis nigris per dorsum distingui percipitur: at tota sub ventre candicat. Ad œsophagi ingressum in faucibus quatuor ossicula dentata, duo in suprema, duo in infima parte gerit, quibus cibum in stomachum demittit. Ejus cor suo pericardio inclusum, et septo ab aliis visceribus seiunctum est: quod e corpore extractum Callyonimi, Scorpionis, Exoceti, Orphi, Cannæ, et multorum aliorum in morem diu movere non definit, atque in systole quidem exangue et contractum: in diastole autem multo sanguine madere atque expansum esse conspici {293} tur. Hujus porro hepar ex pallido ruffescit, sinistræ stomachi parti incumbens: a quo lobi duo exiles dextram regionem occupant, ac pylorum fouent. Interanea omnia Cernuæ peritoneo argentei coloris circumcluduntur. Vasculum fellis tenui villo alligatum a sima jocineris parte dependet, atque e longo stomacho pylorus exit: cui tres tantum apophyses breves et albæ annectuntur. Lienem inter spinam et stomachum majorem in hoc pisce pro magnitudine ejus quam in aliis vidimus, parum lunatum, venis, nervis, et arteriis sanguineis ipsi stomacho alligatum: Duodecim quoque veluti uniones erui magnitudine carnosos, tamen candidos, et calli duritiem habentes, in quibusdam Cernuis conspexi: quorum unusquisque vermem inclusum, gracilem, oblongum, rotundum, ac teretem contineret qui ex venis meseraicis dependerent inter colon et ileon, ad eos anfractus, in quibus lactes esse solent: nam etiam Lumbricos, Ascarides in sesquiulnam longos aliquando comperimus. Cæterum Cernuæ rectum intestinum rubrum est, quod cæteris alioqui piscibus pallidum apparere solet. Ego vero puto Acerinam Plinii Medici recentiorum Cernuam esse: quumque Exocetum Romanis piscatoribus semel ostenderem, ut vulgare ejus nomen ab iis siscitarer, illi Cernam vocabant, quod tamen vocabulum etiam ad Percam fluviatilem transferre solebant.