CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Perca fluuiatilis.

1. Percam Latini vocant, Galli Une Perche, Hetrusci Una Persega, Angli Perc, Romanum vulgus Cernam. Parit fluuiatilis Perca (inquit Aristoteles) in fluuiorum & lacuum paludibus atque arundinetis. In partu emittunt suum fœtum continentem, eo quo ranæ modo. Ausonius,
Nec te delicias mensarum Perca silebo, {294} Amnigenas inter pisces dignande marinis.
2. Aridis squamis teguntur Percæ fluuiatiles: duas habent in tergore pinnas: marinæ unicam ac continuam. Marmoris in modum transuersas fert in lateribus maculas, à tergore prodeuntes: branchias utrinque quaternas, eásque duplices: quod item Aristoteles scripsit: Anterior tergoris pinna duodenis firmatur aristis aculeatis. Ea autem quæ ab ano versus caudam fertur, aculeo crenato vallatur. Duas in lateribus pinnas habet, utrinque unam, quasi in medio corpore: alias quoque duas sub medio ventre. Dentibus caret, sed habet labia denticulis horridula: caudam bifurcam. Huius piscis hepati non amplius quàm unus lobus apparet. Duas in pyloro gerit apophyses, intestinorum reuolutiones paucas habet, fel coloris vitrei sub hepatis lobo maiore. Philotimus tertio de alimentis (inquit Galenus) Percas inter pisces molli carne præditos annumerauit, ut & Gobiones, Fucas & Iulias. {295}
Πέρκη Græcis, Perca Latinis, Persega Hetruscis, Une Perche Gallis.