Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Perca fluviatilis.
1. Percam Latini vocant, Galli Une Perche, Hetrusci Una Persega, Angli Perc, Romanum vulgus Cernam. Parit fluviatilis Perca (inquit Aristoteles) in fluviorum et lacuum paludibus atque arundinetis. In partu emittunt suum fœtum continentem, eo quo ranæ modo. Ausonius,
Nec te delicias mensarum Perca silebo, {294} Amnigenas inter pisces dignande marinis.
2. Aridis squamis teguntur Percæ fluviatiles: duas habent in tergore pinnas: marinæ unicam ac continuam. Marmoris in modum transversas fert in lateribus maculas, a tergore prodeuntes: branchias utrinque quaternas, easque duplices: quod item Aristoteles scripsit: Anterior tergoris pinna duodenis firmatur aristis aculeatis. Ea autem quæ ab ano versus caudam fertur, aculeo crenato vallatur. Duas in lateribus pinnas habet, utrinque unam, quasi in medio corpore: alias quoque duas sub medio ventre. Dentibus caret, sed habet labia denticulis horridula: caudam bifurcam. Hujus piscis hepati non amplius quam unus lobus apparet. Duas in pyloro gerit apophyses, intestinorum revolutiones paucas habet, fel coloris vitrei sub hepatis lobo majore. Philotimus tertio de alimentis (inquit Galenus) Percas inter pisces molli carne præditos annumeravit, ut et Gobiones, Fucas et Iulias. {295}