CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Anguilla.

1. Anguillæ ubique satis cognitæ, serpentina species est: Cui non esse masculinum fœmineumue genus, neque hanc coire, nec ova parere vulgo creditum est: nullamque unquam captam fuisse, quæ {296} aut semen genitale, aut ova haberet. Meatus quoque vel semini vel vuluæ accommodatos nulla recisa ostendere. Quanquam nonnulli tradant convolutis sibiinvicem anguillis, attritu corporum mutuo mucorem quendam in arenam limumque distillare atque ita generari. Sed id certum est anguillas e fluviis in mare descendere, et utraque aqua gaudere ac perfrui, omnes lentum ac pituitosum in corporibus succum generare: marinam tamen gratioris esse saporis, qua salita plurimum utuntur Itali Adriatico vicini. In anguillis nigrarum et albarum tantum observantur differentiæ. Nam quum marem quidam dicunt caput habere amplius atque oblongius, fœminam repandius: hæc non maris ac fœminæ differentia est, sed generis. Etenim quæcumque ex iis ipso aspectu a cæteris differunt, eæ quidem fœminæ appellantur, atque in anguillarum genere præstantiores sunt.