CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 12/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Anguilla.

1. Anguillæ ubique satis cognitæ, serpentina species est: Cui non esse masculinum fœmineúmue genus, neque hanc coire, nec oua parere vulgo creditum est: nullámque unquam captam fuisse, quæ {296} aut semen genitale, aut oua haberet. Meatus quoque vel semini vel vuluæ accommodatos nulla recisa ostendere. Quanquam nonnulli tradant conuolutis sibiinuicem anguillis, attritu corporum mutuo mucorem quendam in arenam limúmque distillare atque ita generari. Sed id certum est anguillas è fluuiis in mare descendere, & utraque aqua gaudere ac perfrui, omnes lentum ac pituitosum in corporibus succum generare: marinam tamen gratioris esse saporis, qua salita plurimùm utuntur Itali Adriatico vicini. In anguillis nigrarum & albarum tantùm obseruantur differentiæ. Nam quum marem quidam dicunt caput habere amplius atque oblongius, fœminam repandius: hæc non maris ac fœminæ differentia est, sed generis. Etenim quæcumque ex iis ipso aspectu à cæteris differunt, eæ quidem fœminæ appellantur, atque in anguillarum genere præstantiores sunt.