Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 07/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Lucius.
1. Quantùm fallantur, qui Lucium Lupum esse putant, in Labrace ac Sphyræna diximus. Nam & Græci qui Venetis seruiunt, Sphyrænam Luczium marinum nominant: qui verò Turcis subiiciuntur, Turcies vocant. Minores Lucii in Anglia Pilz: cùm autem adoleuerint, Lutz vocantur. Gregalis non est Lucius: & quanquam nuper editus sit: tamen nunquam nisi solus euagatur: solertis in comparando sibi victu naturæ piscis. Siquidem stans contra fluentis aquæ raptum, quoties ranam vel aliud quidpiam delabi aut moueri aduertit, illuc sese protinus emittit, atque eiaculatur in prædam: unde Galli Lanzon vel Lanceron vocant. Alii ab eius ore prægrandi Becquetum: alii quòd oblongo sit corpore ut veru, Brochetum dicunt. Angli pingues admodum Lucios habent ac magnos. Omnes autem Lucii tereti atque oblongo sunt corpore, capite in acutum protenso, albo, ac liuido, aut etiam subnigro. Squamis paruis, hiatu grandi, dentibus caninis, longis & transparentibus, in gyrum per maxillas infle {297} xis: branchiis utrinque quaternis, cauda bifurca: quatuor sub ventre pinnas habent, duas caudæ vicinas, quæ inter se mutuò opponuntur ad pinnarum teli effigiem. Hepar illis est pallidum, per ventrem ad latus stomachi porrectum: à cuius lobo fel porraceum in grandi vasculo pendet: lien sub reuolutione stomachi, ad quem fibra ex felle demittitur. Tres tantùm reuolutiones intestinorum habet, apophyses nullas. Cor magis turbinatum, quàm trigonum. Cæterum inter Italicos & Gallicos hoc est discriminis, quòd Gallici in longum protenduntur, súntque delicatiores: Italici verò ventre sunt prominente, & corporis veluti truncata mole atque in latum exporrecta. Cæterum an sit Oxyrinchus Strabonis, quem Niliaci piscatores sacrum habent, id mihi controuersum est.