CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Lucius.

1. Quantum fallantur, qui Lucium Lupum esse putant, in Labrace ac Sphyræna diximus. Nam et Græci qui Venetis serviunt, Sphyrænam Luczium marinum nominant: qui vero Turcis subjiciuntur, Turcies vocant. Minores Lucii in Anglia Pilz: cum autem adoleverint, Lutz vocantur. Gregalis non est Lucius: et quanquam nuper editus sit: tamen nunquam nisi solus evagatur: solertis in comparando sibi victu naturæ piscis. Siquidem stans contra fluentis aquæ raptum, quoties ranam vel aliud quidpiam delabi aut moveri aduertit, illuc sese protinus emittit, atque eiaculatur in prædam: unde Galli Lanzon vel Lanceron vocant. Alii ab ejus ore prægrandi Becquetum: alii quod oblongo sit corpore ut veru, Brochetum dicunt. Angli pingues admodum Lucios habent ac magnos. Omnes autem Lucii tereti atque oblongo sunt corpore, capite in acutum protenso, albo, ac livido, aut etiam subnigro. Squamis parvis, hiatu grandi, dentibus caninis, longis et transparentibus, in gyrum per maxillas infle {297} xis: branchiis utrinque quaternis, cauda bifurca: quatuor sub ventre pinnas habent, duas caudæ vicinas, quæ inter se mutuo opponuntur ad pinnarum teli effigiem. Hepar illis est pallidum, per ventrem ad latus stomachi porrectum: a cujus lobo fel porraceum in grandi vasculo pendet: lien sub revolutione stomachi, ad quem fibra ex felle demittitur. Tres tantum revolutiones intestinorum habet, apophyses nullas. Cor magis turbinatum, quam trigonum. Cæterum inter Italicos et Gallicos hoc est discriminis, quod Gallici in longum protenduntur, suntque delicatiores: Italici vero ventre sunt prominente, et corporis veluti truncata mole atque in latum exporrecta. Cæterum an sit Oxyrinchus Strabonis, quem Niliaci piscatores sacrum habent, id mihi controversum est.
Lucius Latinis, Brochet vel Becquet Gallis. {298}