CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Orchis vel Orbis.

1. Edulis non est piscis, Ægyptiis ex Nilo familiaris, qui à testis forma Græcis ὄρχις dicitur: neque ad aliud amplius capi solet, quàm ut illi eius pellem tomento impleant, & alienigenis diuendant. Capitur circa Saiticam præfecturam, vulgo el Saet dictam. Duo sunt eius genera, ambo rotunda, corio duro contecta, ut lagenam imitari videantur: unde Græcum vulgus Flascopsarum, id est, lagenam piscem dixerunt. Piscem rotundum apud Plinium legas, sine squamis, totúmque capite constare, contectúmque durissima pelle: cuius notæ huic propemodum pisci conueniunt, quem antiqui testem ob rotunditatem, alii verò orbem appellarunt. Venetum vulgus perperàm columbum nominauit. {299}
2. Orchis Græcis & Latinis, aliis Orbis, Flascopsaro vulgo Græcorum & Columbus. {300}