Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Orchis vel Orbis.
1. Edulis non est piscis, Ægyptiis ex Nilo familiaris, qui a testis forma Græcis ὄρχις dicitur: neque ad aliud amplius capi solet, quam ut illi ejus pellem tomento impleant, et alienigenis divendant. Capitur circa Saiticam præfecturam, vulgo el Saet dictam. Duo sunt ejus genera, ambo rotunda, corio duro contecta, ut lagenam imitari videantur: unde Græcum vulgus Flascopsarum, id est, lagenam piscem dixerunt. Piscem rotundum apud Plinium legas, sine squamis, totumque capite constare, contectumque durissima pelle: cujus notæ huic propemodum pisci conueniunt, quem antiqui testem ob rotunditatem, alii vero orbem appellarunt. Venetum vulgus perperam columbum nominavit. {299}
2. Orchis Græcis et Latinis, aliis Orbis, Flascopsaro vulgo Græcorum et Columbus. {300}