Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Alius item piscis Niloticus, αἰώνυμος, nisi Clariam Niloticam esse dicas.
1. Memphis pisces quidam edules circunferuntur e Nilo capti: quorum nonnulli sunt insipidi, alii ita viles, ut a pauperibus tantum edantur: quorum ex numero quendam observavi, cujus glabra pellis ut Anguillæ erat, Clariam, hoc est. Lotam Gallicam referentem: unde Clariam Niloticam vocari posse credidi. Pedalis est longitudinis, brachiique crassitiei. Caput Callyonimi habet, grande, carnosum: magnum inter oculos spatium, sesquidigiti mensura. Oculos emittit grandes, eodem fere modo quo in Callyonimo sitos: quorum pupilla ex nigro fulva est: iris autem albet. Merlangum colore quodammodo refert: cirrhos duos semipedem longos ac molles gerit: unde Barbatulam plerique in Ægypto vocant. Superius labrum parvos admodum dentes duobus ordinibus dispositos habet: inferna autem maxilla tantum exasperata est. Linguam vix habet conspicuam: caudam latam et bifurcam: in qua forinsecus duæ sunt appendices cornæ, rotundæ, palmum longæ, quæ in nullo alio pisce cernuntur. Branchias ostendit utrinque quatuor, sub quibus pinnas videas utrinque oblongas, singulari aculeo serrato munitas. Pinnas iterum alias sub ventre duas, ac rursus unicam, continuam, in tergo carnosam, uno tantum aculeo munitam. Podicem longe a cauda: hepar in multos lobos partitum: stomachum oblongum: intestina paucis anfractibus reflexa. Cœno, spurcitiis et pisciculis vescitur. Folliculum, qui piscibus datur ad natandum, favi in modum crebris foraminibus pertusum habet, ut corpus quoddam spongiosum videatur: ova edit parvula. Memini me unum hujus speciei piscem in litore proiectum circa Busirim vidisse, qui cubiti longitudinem excessisset.