Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Alius item piscis Niloticus, αἰώνυμος, nisi Clariam Niloticam esse dicas.
1. Memphis pisces quidam edules circunferuntur è Nilo capti: quorum nonnulli sunt insipidi, alii ita viles, ut à pauperibus tantùm edantur: quorum ex numero quendam obseruaui, cuius glabra pellis ut Anguillæ erat, Clariam, hoc est. Lotam Gallicam referentem: unde Clariam Niloticam vocari posse credidi. Pedalis est longitudinis, brachiíque crassitiei. Caput Callyonimi habet, grande, carnosum: magnum inter oculos spatium, sesquidigiti mensura. Oculos emittit grandes, eodem ferè modo quo in Callyonimo sitos: quorum pupilla ex nigro fulua est: iris autem albet. Merlangum colore quodammodo refert: cirrhos duos semipedem longos ac molles gerit: unde Barbatulam plerique in Ægypto vocant. Superius labrum paruos admodum dentes duobus ordinibus dispositos habet: inferna autem maxilla tantùm exasperata est. Linguam vix habet conspicuam: caudam latam & bifurcam: in qua forinsecus duæ sunt appendices cornæ, rotundæ, palmum longæ, quæ in nullo alio pisce cernuntur. Branchias ostendit utrinque quatuor, sub quibus pinnas videas utrinque oblongas, singulari aculeo serrato munitas. Pinnas iterum alias sub ventre duas, ac rursus unicam, continuam, in tergo carnosam, uno tantùm aculeo munitam. Podicem longè à cauda: hepar in multos lobos partitum: stomachum oblongum: intestina paucis anfractibus reflexa. Cœno, spurcitiis & pisciculis vescitur. Folliculum, qui piscibus datur ad natandum, faui in modum crebris foraminibus pertusum habet, ut corpus quoddam spongiosum videatur: oua edit paruula. Memini me unum huius speciei piscem in litore proiectum circa Busirim vidisse, qui cubiti longitudinem excessisset.