Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Mystus, fluuiatilis Barbus.
1. Mystus quoque frequenter in Nilo capitur. Sed quomodo Lucius Italicus à Gallico differt, sic {302} Nili Mystus à nostro dissidet. Noster enim Mystus oblongus est, & quasi teres: Niloticus verò crasso & recurto est corpore: eiusdem tamen coloris sunt: & eo modo barbis quatuor seu Mystacibus exornantur. Niloticus nostrum Cyprinum ipsa forma ferè æmulatur: ventrem enim habet expansum. Tanta crassitudine in Nilo proficit, ut eum Memphis libras viginti pendentem viderim: quo in loco Mythus vel Mystus dicitur: vulgus Græcum Mustachato pronuntiat. Est & aliud quiddam, quod Græci vocant μυστικῆτον, de quo in Balena diximus, oblongis assulis, cauda tenui. Latini musculum vocant. Setas multas habet suillis similes, caudæ equinæ proximas. Quidam volunt hoc in ore Balenæ contineri. Cæterum Mystum prouectiorem Galli Un Barbeau, minorem autem Barbarin vocant: Romæ Barbi Tiberini plurimùm laudantur. Vulgus Mediolanense iam adultos Barbos, Barbaros vocat: minores verò Balbetos, Angli Barbel. Quanquam etiam marinum Mullum Galli Barbatum appellant: de quo cum Trigla dictum est. Ausoniusde Mosellanis piscibus,
Tuque per obliqui fauces vexate Sarani,Qua bis terna fremunt scopulosis ostia pilis,Cùm defluxisti famæ melioris in amnemLiberior, laxos exerces Barbe natatus:Tu melior primore æuo, tibi contigit omniSpirantum ex numero non illaudata senectus.